De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  2. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  3. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  4. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  5. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  6. aeris e terra res omnis crescere alique;
  7. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  8. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  9. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  10. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  11. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  12. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  13. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  14. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  15. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  16. ni mirum quia multa modis communia multis
  17. multarum rerum in rebus primordia mixta
  18. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  19. atque eadem magni refert primordia saepe
  20. cum quibus et quali positura contineantur
  21. et quos inter se dent motus accipiantque;
  22. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  23. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  24. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  25. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  26. multa elementa vides multis communia verbis,
  27. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  28. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  29. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  30. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  31. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  32. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  33. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  34. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  35. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  36. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  37. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  38. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  39. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  40. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  41. ex aurique putat micis consistere posse
  42. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  43. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  44. cetera consimili fingit ratione putatque.
  45. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  46. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  47. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  48. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  49. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  50. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  51. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  52. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  53. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  54. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  55. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  56. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  57. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  58. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  59. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  60. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  61. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  62. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  63. * * *
  64. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  65. esse et habere in se nervorum corpora parva
  66. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  67. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  68. ex alienigenis rebus constare putetur,
  69. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  70. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  71. si sunt in terris, terram constare necessest
  72. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  73. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  74. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  75. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  76. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  77. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  78. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  79. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  80. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  81. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  82. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  83. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  84. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  85. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  86. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  87. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  88. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  89. et latices dulcis guttas similique sapore
  90. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  91. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  92. herbarum genera et fruges frondesque videri
  93. dispertita inter terram latitare minute,
  94. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  95. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  96. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  97. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  98. verum semina multimodis inmixta latere
  99. multarum rerum in rebus communia debent.
  100. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  101. arboribus vicina cacumina summa terantur
  102. inter se validis facere id cogentibus austris,
  103. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  104. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  105. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  106. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  107. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  108. non possent ullum tempus celarier ignes,
  109. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  110. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  111. permagni referre eadem primordia saepe
  112. cum quibus et quali positura contineantur
  113. et quos inter se dent motus accipiantque,
  114. atque eadem paulo inter se mutata creare
  115. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  116. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  117. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  118. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  119. si fieri non posse putas, quin materiai
  120. corpora consimili natura praedita fingas,
  121. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  122. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  123. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  124. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  125. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  126. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  127. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  128. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  129. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  130. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  131. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  132. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  133. unde prius nulli velarint tempora Musae;