De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  2. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  3. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  4. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  5. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  6. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  7. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  8. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  9. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  10. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  11. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  12. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  13. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  14. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  15. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  16. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  17. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  18. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  19. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  20. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  21. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  22. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  23. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  24. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  25. sed potius tali facto recreata valescat,
  26. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  27. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  28. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  29. carmine Pierio rationem exponere nostram
  30. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  31. si tibi forte animum tali ratione tenere
  32. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  33. naturam rerum, qua constet compta figura.
  34. Sed quoniam docui solidissima materiai
  35. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  36. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  37. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  38. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  39. pervideamus utrum finitum funditus omne
  40. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  41. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  42. finitumst; namque extremum debebat habere.
  43. extremum porro nullius posse videtur
  44. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  45. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  46. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  47. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  48. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  49. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  50. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  51. Praeterea si iam finitum constituatur
  52. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  53. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  54. id validis utrum contortum viribus ire
  55. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  56. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  57. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  58. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  59. cogit ut exempta concedas fine patere.
  60. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  61. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  62. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  63. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  64. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  65. fiet uti nusquam possit consistere finis
  66. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  67. Praeterea spatium summai totius omne
  68. undique si inclusum certis consisteret oris
  69. finitumque foret, iam copia materiai
  70. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  71. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset