De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora consimili natura praedita fingas,
  2. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  3. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  4. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  5. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  6. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  7. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  8. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  9. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  10. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  11. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  12. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  13. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  14. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  15. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  16. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  17. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  18. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  19. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  20. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  21. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  22. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  23. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  24. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  25. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  26. sed potius tali facto recreata valescat,
  27. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  28. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  29. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  30. carmine Pierio rationem exponere nostram
  31. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  32. si tibi forte animum tali ratione tenere
  33. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  34. naturam rerum, qua constet compta figura.
  35. Sed quoniam docui solidissima materiai
  36. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  37. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  38. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  39. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  40. pervideamus utrum finitum funditus omne
  41. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  42. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  43. finitumst; namque extremum debebat habere.
  44. extremum porro nullius posse videtur
  45. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  46. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  47. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  48. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  49. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  50. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  51. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  52. Praeterea si iam finitum constituatur
  53. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  54. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  55. id validis utrum contortum viribus ire
  56. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  57. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  58. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  59. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  60. cogit ut exempta concedas fine patere.
  61. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  62. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  63. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  64. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  65. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  66. fiet uti nusquam possit consistere finis
  67. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  68. Praeterea spatium summai totius omne
  69. undique si inclusum certis consisteret oris
  70. finitumque foret, iam copia materiai
  71. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  72. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  73. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  74. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  75. ex infinito iam tempore subsidendo.
  76. at nunc ni mirum requies data principiorum
  77. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  78. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  79. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  80. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  81. ex infinito cita corpora materiai.
  82. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  83. aer dissaepit collis atque aera montes,
  84. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  85. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  86. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  87. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  88. perpetuo possint aevi labentia tractu
  89. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  90. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  91. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  92. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  93. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  94. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  95. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  96. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  97. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  98. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  99. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  100. exiguum possent horai sistere tempus;
  101. nam dispulsa suo de coetu materiai
  102. copia ferretur magnum per inane soluta,
  103. sive adeo potius numquam concreta creasset
  104. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  105. nam certe neque consilio primordia rerum
  106. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  107. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  108. sed quia multa modis multis mutata per omne
  109. ex infinito vexantur percita plagis,
  110. omne genus motus et coetus experiundo
  111. tandem deveniunt in talis disposituras,
  112. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  113. et multos etiam magnos servata per annos
  114. ut semel in motus coniectast convenientis,
  115. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  116. integrent amnes et solis terra vapore
  117. fota novet fetus summissaque gens animantum
  118. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  119. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  120. ex infinito suboriri copia posset,
  121. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  122. nam vel uti privata cibo natura animantum
  123. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  124. dissolui simul ac defecit suppeditare
  125. materies aliqua ratione aversa viai.
  126. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  127. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  128. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  129. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  130. inter dum resilire tamen coguntur et una
  131. principiis rerum spatium tempusque fugai