De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cessare haec inter se mutare, meare
  2. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  3. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  4. immutabile enim quiddam superare necessest,
  5. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  6. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  7. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  8. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  9. in commutatum veniunt, constare necessest
  10. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  11. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  12. quin potius tali natura praedita quaedam
  13. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  14. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  15. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  16. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  17. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  18. aeris e terra res omnis crescere alique;
  19. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  20. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  21. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  22. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  23. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  24. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  25. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  26. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  27. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  28. ni mirum quia multa modis communia multis
  29. multarum rerum in rebus primordia mixta
  30. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  31. atque eadem magni refert primordia saepe
  32. cum quibus et quali positura contineantur
  33. et quos inter se dent motus accipiantque;
  34. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  35. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  36. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  37. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  38. multa elementa vides multis communia verbis,
  39. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  40. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  41. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  42. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  43. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  44. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  45. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  46. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  47. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  48. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  49. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  50. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  51. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  52. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  53. ex aurique putat micis consistere posse
  54. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  55. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  56. cetera consimili fingit ratione putatque.
  57. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  58. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  59. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  60. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  61. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  62. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  63. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  64. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  65. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  66. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  67. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  68. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  69. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  70. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  71. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  72. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  73. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  74. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  75. * * *
  76. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  77. esse et habere in se nervorum corpora parva
  78. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  79. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  80. ex alienigenis rebus constare putetur,
  81. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  82. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  83. si sunt in terris, terram constare necessest
  84. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  85. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  86. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  87. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  88. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  89. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  90. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  91. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  92. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  93. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  94. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  95. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  96. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  97. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  98. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  99. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  100. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  101. et latices dulcis guttas similique sapore
  102. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  103. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  104. herbarum genera et fruges frondesque videri
  105. dispertita inter terram latitare minute,
  106. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  107. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  108. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  109. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  110. verum semina multimodis inmixta latere
  111. multarum rerum in rebus communia debent.
  112. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  113. arboribus vicina cacumina summa terantur
  114. inter se validis facere id cogentibus austris,
  115. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  116. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  117. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  118. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  119. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  120. non possent ullum tempus celarier ignes,
  121. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  122. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  123. permagni referre eadem primordia saepe
  124. cum quibus et quali positura contineantur
  125. et quos inter se dent motus accipiantque,
  126. atque eadem paulo inter se mutata creare
  127. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  128. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  129. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  130. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  131. si fieri non posse putas, quin materiai