De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  2. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  3. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  4. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  5. si fieri non posse putas, quin materiai
  6. corpora consimili natura praedita fingas,
  7. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  8. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  9. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  10. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  11. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  12. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  13. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  14. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  15. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  16. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  17. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  18. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  19. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  20. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  21. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  22. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  23. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  24. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  25. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  26. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  27. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  28. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  29. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  30. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  31. sed potius tali facto recreata valescat,
  32. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  33. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  34. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  35. carmine Pierio rationem exponere nostram
  36. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  37. si tibi forte animum tali ratione tenere
  38. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  39. naturam rerum, qua constet compta figura.
  40. Sed quoniam docui solidissima materiai
  41. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  42. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  43. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  44. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  45. pervideamus utrum finitum funditus omne
  46. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  47. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  48. finitumst; namque extremum debebat habere.
  49. extremum porro nullius posse videtur
  50. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  51. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  52. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  53. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  54. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  55. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  56. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  57. Praeterea si iam finitum constituatur
  58. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  59. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  60. id validis utrum contortum viribus ire
  61. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  62. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  63. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  64. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  65. cogit ut exempta concedas fine patere.
  66. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  67. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  68. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  69. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  70. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  71. fiet uti nusquam possit consistere finis
  72. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  73. Praeterea spatium summai totius omne
  74. undique si inclusum certis consisteret oris
  75. finitumque foret, iam copia materiai
  76. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  77. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  78. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  79. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  80. ex infinito iam tempore subsidendo.
  81. at nunc ni mirum requies data principiorum
  82. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  83. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  84. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  85. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  86. ex infinito cita corpora materiai.
  87. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  88. aer dissaepit collis atque aera montes,
  89. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  90. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  91. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  92. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  93. perpetuo possint aevi labentia tractu
  94. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  95. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  96. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  97. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  98. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  99. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  100. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  101. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  102. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  103. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  104. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  105. exiguum possent horai sistere tempus;
  106. nam dispulsa suo de coetu materiai
  107. copia ferretur magnum per inane soluta,
  108. sive adeo potius numquam concreta creasset
  109. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  110. nam certe neque consilio primordia rerum
  111. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  112. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  113. sed quia multa modis multis mutata per omne
  114. ex infinito vexantur percita plagis,