De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne genus motus et coetus experiundo
  2. tandem deveniunt in talis disposituras,
  3. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  4. et multos etiam magnos servata per annos
  5. ut semel in motus coniectast convenientis,
  6. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  7. integrent amnes et solis terra vapore
  8. fota novet fetus summissaque gens animantum
  9. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  10. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  11. ex infinito suboriri copia posset,
  12. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  13. nam vel uti privata cibo natura animantum
  14. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  15. dissolui simul ac defecit suppeditare
  16. materies aliqua ratione aversa viai.
  17. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  18. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  19. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  20. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  21. inter dum resilire tamen coguntur et una
  22. principiis rerum spatium tempusque fugai
  23. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  24. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  25. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  26. infinita opus est vis undique materiai.
  27. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  28. in medium summae quod dicunt omnia niti
  29. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  30. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  31. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  32. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  33. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  34. nitier in terraque retro requiescere posta,
  35. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  36. et simili ratione animalia suppa vagari
  37. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  38. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  39. sponte sua possint in caeli templa volare;
  40. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  41. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  42. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  43. sed vanus stolidis haec * * *
  44. amplexi quod habent perv * * *
  45. nam medium nihil esse potest * * *
  46. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  47. possit ibi quicquam consistere * * *
  48. quam quavis alia longe ratione * * *
  49. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  50. per medium, per non medium, concedere debet
  51. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  52. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  53. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  54. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  55. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  56. haud igitur possunt tali ratione teneri
  57. res in concilium medii cuppedine victae.
  58. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  59. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  60. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  61. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  62. at contra tenuis exponunt aeris auras
  63. et calidos simul a medio differrier ignis,
  64. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  65. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  66. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  67. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  68. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  69. ---
  70. ---
  71. ---
  72. ---
  73. ---
  74. ---
  75. ---
  76. ---
  77. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  78. diffugiant subito magnum per inane soluta
  79. et ne cetera consimili ratione sequantur
  80. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  81. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  82. inter permixtas rerum caelique ruinas
  83. corpora solventes abeat per inane profundum,
  84. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  85. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  86. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  87. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  88. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  89. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  90. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  91. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  92. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint