De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  2. muta metu terram genibus summissa petebat.
  3. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  4. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  5. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  6. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  7. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  8. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  9. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  10. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  11. tantum religio potuit suadere malorum.
  12. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  13. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  14. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  15. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  16. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  17. et merito; nam si certam finem esse viderent
  18. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  19. religionibus atque minis obsistere vatum.
  20. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  21. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  22. ignoratur enim quae sit natura animai,
  23. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  24. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  25. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  26. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  27. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  28. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  29. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  30. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  31. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  32. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  33. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  34. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  35. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  36. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  37. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  38. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  39. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  40. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  41. unde anima atque animi constet natura videndum,
  42. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  44. cernere uti videamur eos audireque coram,
  45. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  46. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  47. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  48. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  49. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  50. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  51. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  52. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  53. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  54. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  55. res quibus occultas penitus convisere possis.
  56. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  57. non radii solis neque lucida tela diei
  58. discutiant, sed naturae species ratioque.
  59. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  60. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  61. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  62. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  66. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  67. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  68. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  69. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  70. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  71. e mare primum homines, e terra posset oriri
  72. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  73. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  74. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  75. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  76. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  77. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  78. qui posset mater rebus consistere certa?
  79. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  80. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  81. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  82. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  83. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  84. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  85. vites autumno fundi suadente videmus,
  86. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  87. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  88. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  89. tuto res teneras effert in luminis oras?
  90. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  91. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  92. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  93. concilio possent arceri tempore iniquo.
  94. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  95. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  96. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  97. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  98. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  99. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  100. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  101. quicque sua de materia grandescere alique.
  102. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  103. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  104. nec porro secreta cibo natura animantum
  105. propagare genus possit vitamque tueri;
  106. ut potius multis communia corpora rebus
  107. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  108. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  109. Denique cur homines tantos natura parare
  110. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  111. transire et magnos manibus divellere montis
  112. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  113. si non, materies quia rebus reddita certast
  114. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  115. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,