De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  2. aeris in teneras possint proferrier auras.
  3. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  4. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  5. esse videlicet in terris primordia rerum
  6. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  7. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  8. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  9. sponte sua multo fieri meliora videres.
  10. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  11. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  12. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  13. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  14. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  15. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  16. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  17. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  18. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  19. nullius exitium patitur natura videri.
  20. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  21. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  22. unde animale genus generatim in lumina vitae
  23. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  24. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  25. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  26. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  27. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  28. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  29. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  30. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  31. inmortali sunt natura praedita certe.
  32. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  33. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  34. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  35. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  36. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  37. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  38. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  39. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  40. dissimiles constant aeternaque materies est,
  41. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  42. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  43. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  44. discidio redeunt in corpora materiai.
  45. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  46. in gremium matris terrai praecipitavit;
  47. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  48. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  49. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  50. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  51. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  52. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  53. corpora deponunt et candens lacteus umor
  54. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  55. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  56. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  57. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  58. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  59. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  60. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  61. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  62. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  63. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  64. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  65. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  66. Principio venti vis verberat incita corpus
  67. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  68. inter dum rapido percurrens turbine campos
  69. arboribus magnis sternit montisque supremos
  70. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  71. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  72. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  73. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  74. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  75. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  76. et cum mollis aquae fertur natura repente
  77. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  78. montibus ex altis magnus decursus aquai
  79. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  80. nec validi possunt pontes venientis aquai
  81. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  82. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  83. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  84. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  85. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  86. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  87. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  88. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  89. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  90. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  91. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  92. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  93. Tum porro varios rerum sentimus odores
  94. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  95. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  96. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  97. quae tamen omnia corporea constare necessest
  98. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  99. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  100. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  101. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  102. at neque quo pacto persederit umor aquai
  103. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  104. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  105. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  106. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  107. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  108. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  109. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  110. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  111. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  112. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  113. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  114. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  115. sed quae corpora decedant in tempore quoque,