De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  2. muta metu terram genibus summissa petebat.
  3. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  4. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  5. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  6. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  7. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  8. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  9. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  10. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  11. tantum religio potuit suadere malorum.
  12. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  13. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  14. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  15. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  16. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  17. et merito; nam si certam finem esse viderent
  18. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  19. religionibus atque minis obsistere vatum.
  20. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  21. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  22. ignoratur enim quae sit natura animai,
  23. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  24. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  25. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  26. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  27. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  28. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  29. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  30. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa