De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  2. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  3. in terris oppressa gravi sub religione,
  4. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  5. horribili super aspectu mortalibus instans,
  6. primum Graius homo mortalis tollere contra
  7. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  8. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  9. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  10. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  11. naturae primus portarum claustra cupiret.
  12. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  13. processit longe flammantia moenia mundi
  14. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  15. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  16. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  17. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  18. quare religio pedibus subiecta vicissim
  19. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  20. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  21. impia te rationis inire elementa viamque
  22. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  23. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  24. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  25. Iphianassai turparunt sanguine foede
  26. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  27. cui simul infula virgineos circum data comptus
  28. ex utraque pari malarum parte profusast,
  29. et maestum simul ante aras adstare parentem
  30. sensit et hunc propter ferrum celare ministros