De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  2. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  3. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  4. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  5. * * *
  6. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  7. esse et habere in se nervorum corpora parva
  8. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  9. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  10. ex alienigenis rebus constare putetur,
  11. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  12. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  13. si sunt in terris, terram constare necessest
  14. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  15. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  16. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  17. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  18. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  19. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  20. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  21. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  22. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  23. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  24. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  25. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  26. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  27. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  28. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  29. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  30. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  31. et latices dulcis guttas similique sapore
  32. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  33. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  34. herbarum genera et fruges frondesque videri
  35. dispertita inter terram latitare minute,
  36. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  37. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  38. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  39. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  40. verum semina multimodis inmixta latere
  41. multarum rerum in rebus communia debent.
  42. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  43. arboribus vicina cacumina summa terantur
  44. inter se validis facere id cogentibus austris,
  45. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  46. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  47. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  48. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  49. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  50. non possent ullum tempus celarier ignes,
  51. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  52. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  53. permagni referre eadem primordia saepe
  54. cum quibus et quali positura contineantur
  55. et quos inter se dent motus accipiantque,
  56. atque eadem paulo inter se mutata creare
  57. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  58. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  59. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  60. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  61. si fieri non posse putas, quin materiai
  62. corpora consimili natura praedita fingas,
  63. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  64. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  65. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  66. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  67. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  68. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  69. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  70. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  71. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  72. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  73. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  74. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  75. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  76. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  77. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  78. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  79. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  80. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  81. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  82. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  83. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  84. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  85. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  86. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  87. sed potius tali facto recreata valescat,
  88. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  89. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  90. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  91. carmine Pierio rationem exponere nostram
  92. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  93. si tibi forte animum tali ratione tenere
  94. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  95. naturam rerum, qua constet compta figura.
  96. Sed quoniam docui solidissima materiai
  97. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  98. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  99. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  100. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  101. pervideamus utrum finitum funditus omne
  102. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  103. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  104. finitumst; namque extremum debebat habere.
  105. extremum porro nullius posse videtur
  106. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  107. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  108. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  109. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  110. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  111. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  112. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  113. Praeterea si iam finitum constituatur
  114. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  115. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  116. id validis utrum contortum viribus ire
  117. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  118. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  119. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  120. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  121. cogit ut exempta concedas fine patere.
  122. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  123. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  124. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  125. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  126. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  127. fiet uti nusquam possit consistere finis
  128. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  129. Praeterea spatium summai totius omne
  130. undique si inclusum certis consisteret oris
  131. finitumque foret, iam copia materiai
  132. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  133. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  134. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  135. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  136. ex infinito iam tempore subsidendo.
  137. at nunc ni mirum requies data principiorum
  138. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  139. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  140. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  141. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  142. ex infinito cita corpora materiai.
  143. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  144. aer dissaepit collis atque aera montes,
  145. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  146. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  147. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  148. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  149. perpetuo possint aevi labentia tractu
  150. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  151. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  152. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  153. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  154. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  155. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  156. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  157. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  158. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  159. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  160. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  161. exiguum possent horai sistere tempus;
  162. nam dispulsa suo de coetu materiai
  163. copia ferretur magnum per inane soluta,
  164. sive adeo potius numquam concreta creasset
  165. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  166. nam certe neque consilio primordia rerum
  167. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  168. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  169. sed quia multa modis multis mutata per omne
  170. ex infinito vexantur percita plagis,
  171. omne genus motus et coetus experiundo
  172. tandem deveniunt in talis disposituras,
  173. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  174. et multos etiam magnos servata per annos
  175. ut semel in motus coniectast convenientis,
  176. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  177. integrent amnes et solis terra vapore
  178. fota novet fetus summissaque gens animantum
  179. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  180. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  181. ex infinito suboriri copia posset,
  182. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  183. nam vel uti privata cibo natura animantum
  184. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  185. dissolui simul ac defecit suppeditare
  186. materies aliqua ratione aversa viai.
  187. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  188. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  189. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  190. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  191. inter dum resilire tamen coguntur et una
  192. principiis rerum spatium tempusque fugai
  193. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  194. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  195. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  196. infinita opus est vis undique materiai.
  197. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  198. in medium summae quod dicunt omnia niti
  199. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  200. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  201. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  202. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  203. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  204. nitier in terraque retro requiescere posta,
  205. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  206. et simili ratione animalia suppa vagari
  207. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  208. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  209. sponte sua possint in caeli templa volare;
  210. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  211. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  212. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  213. sed vanus stolidis haec * * *
  214. amplexi quod habent perv * * *
  215. nam medium nihil esse potest * * *
  216. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  217. possit ibi quicquam consistere * * *
  218. quam quavis alia longe ratione * * *
  219. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  220. per medium, per non medium, concedere debet
  221. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  222. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  223. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  224. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  225. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  226. haud igitur possunt tali ratione teneri
  227. res in concilium medii cuppedine victae.
  228. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  229. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  230. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  231. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  232. at contra tenuis exponunt aeris auras
  233. et calidos simul a medio differrier ignis,
  234. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  235. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  236. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  237. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  238. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  239. ---
  240. ---
  241. ---
  242. ---
  243. ---
  244. ---
  245. ---
  246. ---
  247. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  248. diffugiant subito magnum per inane soluta
  249. et ne cetera consimili ratione sequantur
  250. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  251. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  252. inter permixtas rerum caelique ruinas
  253. corpora solventes abeat per inane profundum,
  254. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  255. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  256. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  257. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  258. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  259. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  260. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  261. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  262. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum