De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  2. materies igitur, solido quae corpore constat,
  3. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  4. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  5. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  6. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  7. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  8. alternis igitur ni mirum corpus inani
  9. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  10. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  11. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  12. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  13. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  14. nec ratione queunt alia temptata labare;
  15. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  16. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  17. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  18. nec capere umorem neque item manabile frigus
  19. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  20. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  21. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  22. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  23. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  24. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  25. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  26. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  27. at quoniam supra docui nil posse creari
  28. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  29. esse inmortali primordia corpore debent,
  30. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  31. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  32. sunt igitur solida primordia simplicitate
  33. nec ratione queunt alia servata per aevom
  34. ex infinito iam tempore res reparare.
  35. denique si nullam finem natura parasset
  36. frangendis rebus, iam corpora materiai
  37. usque redacta forent aevo frangente priore,
  38. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  39. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  40. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  41. quam rursus refici; qua propter longa diei
  42. infinita aetas ante acti temporis omnis
  43. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  44. numquam relicuo reparari tempore posset.
  45. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  46. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  47. et finita simul generatim tempora rebus
  48. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  49. Huc accedit uti, solidissima materiai
  50. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  51. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  52. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  53. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  54. at contra si mollia sint primordia rerum,
  55. unde queant validi silices ferrumque creari,
  56. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  57. principio fundamenti natura carebit.
  58. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  59. quorum condenso magis omnia conciliatu
  60. artari possunt validasque ostendere viris.
  61. porro si nullast frangendis reddita finis
  62. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  63. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  64. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  65. at quoniam fragili natura praedita constant,
  66. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  67. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  68. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  69. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  70. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  71. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  72. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  73. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  74. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  75. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  76. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  77. commutari aliqua possent ratione revicta,
  78. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  79. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  80. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  81. nec totiens possent generatim saecla referre
  82. naturam mores victum motusque parentum.
  83. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  84. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  85. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  86. et minima constat natura nec fuit umquam
  87. per se secretum neque post hac esse valebit,
  88. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  89. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  90. agmine condenso naturam corporis explent;
  91. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  92. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  93. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  94. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  95. non ex illorum conventu conciliata,
  96. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  97. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  98. concedit natura reservans semina rebus.
  99. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  100. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  101. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  102. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  103. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  104. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  105. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  106. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  107. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  108. credere posse animum, victus fateare necessest
  109. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  110. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  111. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  112. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  113. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  114. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  115. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  116. non possunt ea quae debet genitalis habere
  117. materies, varios conexus pondera plagas
  118. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  119. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  120. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  121. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  122. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  123. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  124. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  125. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  126. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  127. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  128. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  129. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  130. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  131. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  132. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  133. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  134. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  135. languidior porro disiectis disque supatis.
  136. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  137. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  138. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  139. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  140. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  141. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  142. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  143. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  144. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  145. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  146. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  147. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  148. ut videas non e stipatis partibus esse.
  149. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  150. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  151. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  152. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  153. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  154. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  155. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  156. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  157. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  158. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  159. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  160. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  161. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  162. naturam res et convertunt corpora sese,
  163. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  164. nil referret enim quaedam decedere, abire
  165. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  166. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  167. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  168. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  169. concursus motus ordo positura figurae
  170. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  171. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  172. praeterea rei quae corpora mittere possit
  173. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  174. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  175. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  176. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  177. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  178. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  179. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  180. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  181. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  182. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  183. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  184. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  185. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  186. et velit ardoris naturam linquere solam,
  187. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  188. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  189. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  190. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  191. et qui principium gignundis aera rebus
  192. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  193. fingere res ipsum per se terramve creare
  194. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  195. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  196. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  197. aera iungentes igni terramque liquori,
  198. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  199. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  200. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  201. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  202. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  203. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  204. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  205. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  206. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  207. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  208. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  209. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  210. quae cum magna modis multis miranda videtur
  211. gentibus humanis regio visendaque fertur
  212. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  213. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  214. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  215. carmina quin etiam divini pectoris eius
  216. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  217. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  218. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  219. partibus egregie multis multoque minores,
  220. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  221. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  222. sanctius et multo certa ratione magis quam
  223. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  224. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  225. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  226. Primum quod motus exempto rebus inani
  227. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  228. aera solem ignem terras animalia frugis
  229. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  230. deinde quod omnino finem non esse secandis
  231. corporibus facient neque pausam stare fragori
  232. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  233. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  234. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  235. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  236. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  237. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  238. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  239. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  240. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  241. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  242. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  243. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  244. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  245. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  246. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  247. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  248. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  249. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  250. quam contra res illorum retroque putari?
  251. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  252. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  253. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  254. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  255. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  256. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  257. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  258. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  259. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  260. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  261. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  262. at primordia gignundis in rebus oportet
  263. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  264. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  265. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  266. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  267. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  268. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  269. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  270. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  271. nec cessare haec inter se mutare, meare
  272. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  273. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  274. immutabile enim quiddam superare necessest,
  275. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  276. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  277. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  278. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  279. in commutatum veniunt, constare necessest
  280. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  281. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  282. quin potius tali natura praedita quaedam
  283. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  284. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  285. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  286. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  287. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  288. aeris e terra res omnis crescere alique;
  289. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  290. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  291. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  292. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  293. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  294. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  295. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  296. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  297. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  298. ni mirum quia multa modis communia multis
  299. multarum rerum in rebus primordia mixta
  300. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  301. atque eadem magni refert primordia saepe
  302. cum quibus et quali positura contineantur
  303. et quos inter se dent motus accipiantque;
  304. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  305. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  306. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  307. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  308. multa elementa vides multis communia verbis,
  309. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  310. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  311. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  312. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  313. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  314. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  315. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  316. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  317. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  318. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  319. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  320. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  321. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  322. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  323. ex aurique putat micis consistere posse
  324. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  325. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  326. cetera consimili fingit ratione putatque.
  327. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  328. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  329. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  330. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  331. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  332. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  333. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  334. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  335. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  336. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  337. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  338. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  339. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  340. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.