De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  2. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  3. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  4. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  5. ex aurique putat micis consistere posse
  6. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  7. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  8. cetera consimili fingit ratione putatque.
  9. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  10. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  11. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  12. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  13. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  14. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  15. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  16. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  17. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  18. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  19. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  20. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  21. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  22. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  23. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  24. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  25. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  26. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  27. * * *
  28. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  29. esse et habere in se nervorum corpora parva
  30. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  31. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  32. ex alienigenis rebus constare putetur,
  33. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  34. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  35. si sunt in terris, terram constare necessest
  36. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  37. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  38. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  39. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  40. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  41. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  42. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  43. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  44. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  45. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  46. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  47. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  48. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  49. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  50. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  51. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  52. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  53. et latices dulcis guttas similique sapore
  54. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  55. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  56. herbarum genera et fruges frondesque videri
  57. dispertita inter terram latitare minute,
  58. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  59. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  60. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  61. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  62. verum semina multimodis inmixta latere
  63. multarum rerum in rebus communia debent.
  64. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  65. arboribus vicina cacumina summa terantur
  66. inter se validis facere id cogentibus austris,
  67. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  68. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  69. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  70. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  71. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  72. non possent ullum tempus celarier ignes,
  73. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  74. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  75. permagni referre eadem primordia saepe
  76. cum quibus et quali positura contineantur
  77. et quos inter se dent motus accipiantque,
  78. atque eadem paulo inter se mutata creare
  79. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  80. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  81. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  82. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  83. si fieri non posse putas, quin materiai
  84. corpora consimili natura praedita fingas,
  85. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  86. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  87. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  88. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  89. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  90. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  91. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  92. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  93. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  94. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  95. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  96. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  97. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  98. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  99. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  100. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  101. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  102. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  103. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  104. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  105. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  106. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  107. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  108. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  109. sed potius tali facto recreata valescat,
  110. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  111. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  112. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  113. carmine Pierio rationem exponere nostram
  114. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  115. si tibi forte animum tali ratione tenere
  116. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  117. naturam rerum, qua constet compta figura.
  118. Sed quoniam docui solidissima materiai
  119. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  120. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  121. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  122. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  123. pervideamus utrum finitum funditus omne
  124. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  125. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  126. finitumst; namque extremum debebat habere.
  127. extremum porro nullius posse videtur
  128. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  129. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  130. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  131. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  132. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  133. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  134. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  135. Praeterea si iam finitum constituatur
  136. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  137. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  138. id validis utrum contortum viribus ire
  139. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  140. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  141. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  142. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  143. cogit ut exempta concedas fine patere.
  144. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  145. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  146. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  147. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  148. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  149. fiet uti nusquam possit consistere finis
  150. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  151. Praeterea spatium summai totius omne
  152. undique si inclusum certis consisteret oris
  153. finitumque foret, iam copia materiai
  154. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  155. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  156. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  157. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  158. ex infinito iam tempore subsidendo.
  159. at nunc ni mirum requies data principiorum
  160. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  161. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  162. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  163. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  164. ex infinito cita corpora materiai.
  165. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  166. aer dissaepit collis atque aera montes,
  167. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  168. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  169. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  170. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  171. perpetuo possint aevi labentia tractu
  172. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  173. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  174. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  175. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  176. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  177. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  178. ut sic alternis infinita omnia reddat,