De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  2. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  3. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  4. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  5. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  6. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  7. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  8. ut videas non e stipatis partibus esse.
  9. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  10. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  11. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  12. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  13. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  14. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  15. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  16. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  17. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  18. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  19. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  20. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  21. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  22. naturam res et convertunt corpora sese,
  23. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  24. nil referret enim quaedam decedere, abire
  25. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  26. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  27. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  28. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  29. concursus motus ordo positura figurae
  30. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  31. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  32. praeterea rei quae corpora mittere possit
  33. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  34. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  35. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  36. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  37. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  38. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  39. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  40. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  41. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  42. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  43. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  44. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  45. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  46. et velit ardoris naturam linquere solam,
  47. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  48. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  49. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  50. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  51. et qui principium gignundis aera rebus
  52. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  53. fingere res ipsum per se terramve creare
  54. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  55. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  56. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  57. aera iungentes igni terramque liquori,
  58. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  59. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  60. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  61. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  62. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  63. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  64. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  65. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  66. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  67. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  68. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  69. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  70. quae cum magna modis multis miranda videtur
  71. gentibus humanis regio visendaque fertur
  72. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  73. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  74. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  75. carmina quin etiam divini pectoris eius
  76. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  77. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  78. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  79. partibus egregie multis multoque minores,
  80. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  81. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  82. sanctius et multo certa ratione magis quam
  83. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  84. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  85. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  86. Primum quod motus exempto rebus inani
  87. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  88. aera solem ignem terras animalia frugis
  89. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  90. deinde quod omnino finem non esse secandis
  91. corporibus facient neque pausam stare fragori
  92. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  93. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  94. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  95. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  96. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  97. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  98. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  99. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  100. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  101. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  102. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  103. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  104. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  105. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  106. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  107. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  108. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  109. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  110. quam contra res illorum retroque putari?
  111. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  112. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  113. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  114. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  115. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  116. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  117. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  118. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  119. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  120. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  121. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  122. at primordia gignundis in rebus oportet
  123. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  124. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  125. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  126. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  127. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  128. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  129. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  130. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  131. nec cessare haec inter se mutare, meare
  132. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  133. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  134. immutabile enim quiddam superare necessest,
  135. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  136. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  137. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  138. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  139. in commutatum veniunt, constare necessest
  140. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  141. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  142. quin potius tali natura praedita quaedam
  143. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  144. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  145. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  146. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  147. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  148. aeris e terra res omnis crescere alique;
  149. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  150. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  151. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  152. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  153. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  154. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  155. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  156. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  157. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  158. ni mirum quia multa modis communia multis
  159. multarum rerum in rebus primordia mixta
  160. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  161. atque eadem magni refert primordia saepe
  162. cum quibus et quali positura contineantur
  163. et quos inter se dent motus accipiantque;
  164. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  165. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  166. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  167. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  168. multa elementa vides multis communia verbis,
  169. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  170. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  171. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  172. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  173. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  174. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  175. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  176. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  177. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  178. principio, rerum quam dicit homoeomerian,