De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  2. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  3. Iphianassai turparunt sanguine foede
  4. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  5. cui simul infula virgineos circum data comptus
  6. ex utraque pari malarum parte profusast,
  7. et maestum simul ante aras adstare parentem
  8. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  9. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  10. muta metu terram genibus summissa petebat.
  11. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  12. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  13. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  14. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  15. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  16. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  17. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  18. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  19. tantum religio potuit suadere malorum.
  20. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  21. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  22. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  23. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  24. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  25. et merito; nam si certam finem esse viderent
  26. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  27. religionibus atque minis obsistere vatum.
  28. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  29. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  30. ignoratur enim quae sit natura animai,
  31. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  32. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  33. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  34. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  35. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  36. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  37. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  38. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  39. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  40. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  41. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;