De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  2. talibus in rebus communi desse saluti.
  3. omnis enim per se divum natura necessest
  4. immortali aevo summa cum pace fruatur
  5. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  6. nam privata dolore omni, privata periclis,
  7. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  8. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  9. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  10. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  11. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  12. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  13. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  14. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  15. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  16. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  17. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  18. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  19. appellare suemus et haec eadem usurpare
  20. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  21. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  22. in terris oppressa gravi sub religione,
  23. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  24. horribili super aspectu mortalibus instans,
  25. primum Graius homo mortalis tollere contra
  26. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  27. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  28. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  29. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  30. naturae primus portarum claustra cupiret.
  31. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  32. processit longe flammantia moenia mundi
  33. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  34. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  35. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  36. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  37. quare religio pedibus subiecta vicissim
  38. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  39. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  40. impia te rationis inire elementa viamque
  41. indugredi sceleris. quod contra saepius illa