De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  2. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  3. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  4. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  5. in commutatum veniunt, constare necessest
  6. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  7. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  8. quin potius tali natura praedita quaedam
  9. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  10. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  11. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  12. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  13. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  14. aeris e terra res omnis crescere alique;
  15. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  16. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  17. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  18. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  19. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  20. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  21. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  22. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  23. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  24. ni mirum quia multa modis communia multis
  25. multarum rerum in rebus primordia mixta
  26. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  27. atque eadem magni refert primordia saepe
  28. cum quibus et quali positura contineantur
  29. et quos inter se dent motus accipiantque;
  30. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  31. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  32. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  33. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  34. multa elementa vides multis communia verbis,
  35. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  36. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  37. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  38. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  39. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  40. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  41. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  42. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  43. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  44. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  45. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  46. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  47. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  48. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  49. ex aurique putat micis consistere posse
  50. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  51. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  52. cetera consimili fingit ratione putatque.
  53. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  54. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  55. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  56. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  57. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  58. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  59. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  60. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  61. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  62. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  63. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  64. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  65. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  66. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  67. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  68. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  69. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  70. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  71. * * *
  72. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  73. esse et habere in se nervorum corpora parva
  74. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  75. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  76. ex alienigenis rebus constare putetur,
  77. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  78. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  79. si sunt in terris, terram constare necessest
  80. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  81. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  82. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  83. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  84. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  85. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  86. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  87. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  88. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  89. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  90. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  91. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  92. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  93. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  94. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  95. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  96. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  97. et latices dulcis guttas similique sapore
  98. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  99. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  100. herbarum genera et fruges frondesque videri
  101. dispertita inter terram latitare minute,
  102. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  103. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  104. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  105. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  106. verum semina multimodis inmixta latere
  107. multarum rerum in rebus communia debent.
  108. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  109. arboribus vicina cacumina summa terantur
  110. inter se validis facere id cogentibus austris,
  111. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  112. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  113. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  114. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  115. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  116. non possent ullum tempus celarier ignes,
  117. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  118. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  119. permagni referre eadem primordia saepe
  120. cum quibus et quali positura contineantur
  121. et quos inter se dent motus accipiantque,
  122. atque eadem paulo inter se mutata creare
  123. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  124. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  125. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  126. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  127. si fieri non posse putas, quin materiai
  128. corpora consimili natura praedita fingas,
  129. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  130. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  131. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  132. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  133. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  134. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  135. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  136. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  137. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  138. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  139. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  140. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  141. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  142. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  143. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  144. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  145. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  146. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  147. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  148. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  149. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  150. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  151. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  152. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  153. sed potius tali facto recreata valescat,
  154. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  155. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  156. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  157. carmine Pierio rationem exponere nostram
  158. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  159. si tibi forte animum tali ratione tenere
  160. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  161. naturam rerum, qua constet compta figura.
  162. Sed quoniam docui solidissima materiai
  163. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  164. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  165. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  166. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  167. pervideamus utrum finitum funditus omne
  168. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  169. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  170. finitumst; namque extremum debebat habere.
  171. extremum porro nullius posse videtur
  172. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  173. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  174. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  175. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  176. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  177. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  178. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  179. Praeterea si iam finitum constituatur
  180. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  181. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  182. id validis utrum contortum viribus ire
  183. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  184. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  185. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  186. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  187. cogit ut exempta concedas fine patere.
  188. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  189. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  190. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  191. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  192. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  193. fiet uti nusquam possit consistere finis
  194. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  195. Praeterea spatium summai totius omne
  196. undique si inclusum certis consisteret oris
  197. finitumque foret, iam copia materiai
  198. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  199. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  200. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  201. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  202. ex infinito iam tempore subsidendo.
  203. at nunc ni mirum requies data principiorum
  204. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  205. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  206. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  207. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  208. ex infinito cita corpora materiai.
  209. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  210. aer dissaepit collis atque aera montes,
  211. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  212. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  213. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  214. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  215. perpetuo possint aevi labentia tractu
  216. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  217. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  218. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  219. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  220. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  221. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  222. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  223. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  224. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  225. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  226. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  227. exiguum possent horai sistere tempus;
  228. nam dispulsa suo de coetu materiai
  229. copia ferretur magnum per inane soluta,
  230. sive adeo potius numquam concreta creasset
  231. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  232. nam certe neque consilio primordia rerum
  233. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  234. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  235. sed quia multa modis multis mutata per omne
  236. ex infinito vexantur percita plagis,
  237. omne genus motus et coetus experiundo
  238. tandem deveniunt in talis disposituras,
  239. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  240. et multos etiam magnos servata per annos
  241. ut semel in motus coniectast convenientis,
  242. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  243. integrent amnes et solis terra vapore
  244. fota novet fetus summissaque gens animantum
  245. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  246. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  247. ex infinito suboriri copia posset,
  248. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  249. nam vel uti privata cibo natura animantum
  250. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  251. dissolui simul ac defecit suppeditare
  252. materies aliqua ratione aversa viai.
  253. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  254. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  255. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  256. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  257. inter dum resilire tamen coguntur et una
  258. principiis rerum spatium tempusque fugai
  259. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  260. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  261. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  262. infinita opus est vis undique materiai.
  263. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  264. in medium summae quod dicunt omnia niti
  265. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  266. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  267. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  268. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  269. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  270. nitier in terraque retro requiescere posta,
  271. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  272. et simili ratione animalia suppa vagari
  273. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  274. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  275. sponte sua possint in caeli templa volare;
  276. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  277. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  278. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  279. sed vanus stolidis haec * * *
  280. amplexi quod habent perv * * *
  281. nam medium nihil esse potest * * *
  282. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  283. possit ibi quicquam consistere * * *
  284. quam quavis alia longe ratione * * *
  285. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  286. per medium, per non medium, concedere debet
  287. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  288. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  289. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  290. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  291. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  292. haud igitur possunt tali ratione teneri
  293. res in concilium medii cuppedine victae.
  294. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  295. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  296. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  297. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  298. at contra tenuis exponunt aeris auras
  299. et calidos simul a medio differrier ignis,
  300. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  301. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  302. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  303. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  304. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  305. ---
  306. ---
  307. ---
  308. ---
  309. ---
  310. ---
  311. ---
  312. ---
  313. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  314. diffugiant subito magnum per inane soluta
  315. et ne cetera consimili ratione sequantur
  316. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  317. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  318. inter permixtas rerum caelique ruinas
  319. corpora solventes abeat per inane profundum,
  320. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  321. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  322. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  323. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  324. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  325. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  326. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  327. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  328. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret