De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  2. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  3. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  4. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  5. multaque praeterea tibi possum commemorando
  6. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  7. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  8. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  9. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  10. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  11. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  12. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  13. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  14. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  15. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  16. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  17. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  18. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  19. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  20. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  21. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  22. argumentorum sit copia missa per auris.
  23. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  24. omnis ut est igitur per se natura duabus
  25. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  26. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  27. corpus enim per se communis dedicat esse
  28. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  29. haut erit occultis de rebus quo referentes
  30. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  31. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  32. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  33. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  34. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  35. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  36. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  37. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  38. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  39. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  40. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  41. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  42. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  43. rem prohibere queat per se transire meantem,
  44. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  45. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  46. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  47. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  48. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  49. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  50. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  51. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  52. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  53. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  54. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  55. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  56. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  57. discidio potis est seiungi seque gregari,
  58. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  59. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  60. servitium contra paupertas divitiaeque,
  61. libertas bellum concordia cetera quorum
  62. adventu manet incolumis natura abituque,
  63. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  64. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  65. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  66. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  67. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  68. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  69. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  70. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  71. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  72. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  73. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  74. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  75. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  76. denique materies si rerum nulla fuisset
  77. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  78. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  79. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  80. clara accendisset saevi certamina belli
  81. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  82. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  83. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  84. non ita uti corpus per se constare neque esse
  85. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  86. sed magis ut merito possis eventa vocare
  87. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  88. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  89. partim concilio quae constant principiorum.
  90. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  91. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  92. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  93. in rebus solido reperiri corpore posse.
  94. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  95. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  96. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  97. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  98. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  99. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  100. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  101. sensimus infuso lympharum rore superne.
  102. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  103. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  104. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  105. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  106. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  107. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  108. Principio quoniam duplex natura duarum
  109. dissimilis rerum longe constare repertast,
  110. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  111. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  112. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  113. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  114. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  115. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  116. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  117. materiem circum solidam constare necessest;
  118. nec res ulla potest vera ratione probari
  119. corpore inane suo celare atque intus habere,
  120. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  121. id porro nihil esse potest nisi materiai
  122. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  123. materies igitur, solido quae corpore constat,
  124. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  125. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  126. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  127. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  128. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  129. alternis igitur ni mirum corpus inani
  130. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  131. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  132. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  133. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  134. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  135. nec ratione queunt alia temptata labare;
  136. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  137. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  138. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  139. nec capere umorem neque item manabile frigus
  140. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  141. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  142. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  143. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  144. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  145. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  146. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  147. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  148. at quoniam supra docui nil posse creari
  149. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  150. esse inmortali primordia corpore debent,
  151. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  152. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  153. sunt igitur solida primordia simplicitate
  154. nec ratione queunt alia servata per aevom
  155. ex infinito iam tempore res reparare.
  156. denique si nullam finem natura parasset
  157. frangendis rebus, iam corpora materiai
  158. usque redacta forent aevo frangente priore,
  159. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  160. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  161. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  162. quam rursus refici; qua propter longa diei
  163. infinita aetas ante acti temporis omnis
  164. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  165. numquam relicuo reparari tempore posset.
  166. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  167. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  168. et finita simul generatim tempora rebus
  169. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  170. Huc accedit uti, solidissima materiai
  171. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  172. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  173. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  174. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  175. at contra si mollia sint primordia rerum,
  176. unde queant validi silices ferrumque creari,
  177. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  178. principio fundamenti natura carebit.
  179. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  180. quorum condenso magis omnia conciliatu
  181. artari possunt validasque ostendere viris.
  182. porro si nullast frangendis reddita finis
  183. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  184. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  185. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  186. at quoniam fragili natura praedita constant,
  187. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  188. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  189. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  190. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  191. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  192. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  193. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  194. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  195. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  196. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  197. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  198. commutari aliqua possent ratione revicta,
  199. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  200. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  201. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  202. nec totiens possent generatim saecla referre
  203. naturam mores victum motusque parentum.
  204. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  205. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  206. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  207. et minima constat natura nec fuit umquam
  208. per se secretum neque post hac esse valebit,
  209. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  210. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  211. agmine condenso naturam corporis explent;
  212. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  213. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  214. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  215. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  216. non ex illorum conventu conciliata,
  217. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  218. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  219. concedit natura reservans semina rebus.
  220. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  221. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  222. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  223. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  224. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  225. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  226. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  227. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  228. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  229. credere posse animum, victus fateare necessest
  230. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  231. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  232. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  233. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  234. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  235. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  236. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  237. non possunt ea quae debet genitalis habere
  238. materies, varios conexus pondera plagas
  239. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  240. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  241. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  242. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  243. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  244. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  245. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  246. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  247. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  248. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  249. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  250. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  251. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  252. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  253. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  254. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  255. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  256. languidior porro disiectis disque supatis.
  257. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  258. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  259. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  260. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  261. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  262. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  263. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  264. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  265. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  266. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  267. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  268. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  269. ut videas non e stipatis partibus esse.
  270. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  271. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  272. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  273. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  274. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  275. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  276. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  277. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  278. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  279. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  280. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  281. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  282. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  283. naturam res et convertunt corpora sese,
  284. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  285. nil referret enim quaedam decedere, abire
  286. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  287. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  288. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  289. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  290. concursus motus ordo positura figurae
  291. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  292. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  293. praeterea rei quae corpora mittere possit
  294. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  295. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  296. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  297. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  298. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  299. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  300. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  301. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  302. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  303. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  304. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  305. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  306. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  307. et velit ardoris naturam linquere solam,
  308. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  309. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  310. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  311. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  312. et qui principium gignundis aera rebus
  313. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  314. fingere res ipsum per se terramve creare
  315. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  316. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  317. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  318. aera iungentes igni terramque liquori,
  319. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  320. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  321. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  322. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  323. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  324. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  325. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  326. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  327. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  328. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  329. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  330. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  331. quae cum magna modis multis miranda videtur
  332. gentibus humanis regio visendaque fertur
  333. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  334. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  335. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  336. carmina quin etiam divini pectoris eius
  337. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  338. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  339. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  340. partibus egregie multis multoque minores,
  341. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  342. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  343. sanctius et multo certa ratione magis quam
  344. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  345. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  346. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  347. Primum quod motus exempto rebus inani
  348. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  349. aera solem ignem terras animalia frugis
  350. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  351. deinde quod omnino finem non esse secandis
  352. corporibus facient neque pausam stare fragori
  353. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  354. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  355. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  356. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  357. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  358. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  359. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  360. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  361. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  362. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  363. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  364. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  365. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  366. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  367. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  368. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  369. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  370. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  371. quam contra res illorum retroque putari?
  372. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  373. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  374. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  375. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  376. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  377. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  378. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  379. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  380. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  381. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  382. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  383. at primordia gignundis in rebus oportet
  384. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  385. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  386. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  387. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  388. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  389. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  390. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  391. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  392. nec cessare haec inter se mutare, meare
  393. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  394. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  395. immutabile enim quiddam superare necessest,