De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  2. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  3. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  4. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  5. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  6. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  7. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  8. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  9. nec cessare haec inter se mutare, meare
  10. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  11. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  12. immutabile enim quiddam superare necessest,
  13. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  14. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  15. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  16. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  17. in commutatum veniunt, constare necessest
  18. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  19. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  20. quin potius tali natura praedita quaedam
  21. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  22. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  23. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  24. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  25. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  26. aeris e terra res omnis crescere alique;
  27. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  28. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  29. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  30. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  31. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  32. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  33. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  34. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  35. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  36. ni mirum quia multa modis communia multis
  37. multarum rerum in rebus primordia mixta
  38. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  39. atque eadem magni refert primordia saepe
  40. cum quibus et quali positura contineantur
  41. et quos inter se dent motus accipiantque;
  42. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  43. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  44. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  45. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  46. multa elementa vides multis communia verbis,
  47. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  48. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  49. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  50. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  51. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  52. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  53. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  54. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  55. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  56. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  57. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  58. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  59. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  60. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  61. ex aurique putat micis consistere posse
  62. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  63. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  64. cetera consimili fingit ratione putatque.
  65. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  66. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  67. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  68. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  69. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  70. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  71. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  72. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  73. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  74. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  75. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  76. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  77. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  78. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  79. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  80. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  81. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  82. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  83. * * *
  84. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  85. esse et habere in se nervorum corpora parva
  86. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  87. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  88. ex alienigenis rebus constare putetur,
  89. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  90. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  91. si sunt in terris, terram constare necessest
  92. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  93. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  94. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  95. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  96. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  97. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  98. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  99. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  100. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  101. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  102. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  103. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  104. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  105. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  106. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  107. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  108. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  109. et latices dulcis guttas similique sapore
  110. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  111. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  112. herbarum genera et fruges frondesque videri
  113. dispertita inter terram latitare minute,
  114. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  115. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  116. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  117. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  118. verum semina multimodis inmixta latere
  119. multarum rerum in rebus communia debent.
  120. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  121. arboribus vicina cacumina summa terantur
  122. inter se validis facere id cogentibus austris,
  123. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  124. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  125. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  126. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  127. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  128. non possent ullum tempus celarier ignes,
  129. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  130. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  131. permagni referre eadem primordia saepe
  132. cum quibus et quali positura contineantur
  133. et quos inter se dent motus accipiantque,
  134. atque eadem paulo inter se mutata creare
  135. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  136. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  137. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  138. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  139. si fieri non posse putas, quin materiai
  140. corpora consimili natura praedita fingas,
  141. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  142. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  143. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  144. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  145. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  146. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  147. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  148. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  149. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  150. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  151. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  152. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  153. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  154. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  155. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  156. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  157. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  158. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  159. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  160. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  161. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  162. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  163. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  164. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  165. sed potius tali facto recreata valescat,
  166. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  167. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  168. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  169. carmine Pierio rationem exponere nostram
  170. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  171. si tibi forte animum tali ratione tenere
  172. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  173. naturam rerum, qua constet compta figura.
  174. Sed quoniam docui solidissima materiai
  175. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  176. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  177. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  178. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  179. pervideamus utrum finitum funditus omne
  180. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  181. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  182. finitumst; namque extremum debebat habere.
  183. extremum porro nullius posse videtur
  184. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  185. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  186. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  187. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  188. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  189. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  190. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  191. Praeterea si iam finitum constituatur
  192. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  193. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  194. id validis utrum contortum viribus ire
  195. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  196. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  197. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  198. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  199. cogit ut exempta concedas fine patere.