De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  2. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  3. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  4. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  5. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  6. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  7. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  8. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  9. at primordia gignundis in rebus oportet
  10. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  11. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  12. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  13. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  14. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  15. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  16. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,