De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  2. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  3. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  4. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  5. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  6. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  7. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  8. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  9. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  10. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  11. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  12. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  13. quam contra res illorum retroque putari?
  14. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  15. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  16. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.