De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  2. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  3. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  4. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  5. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  6. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  7. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  8. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  9. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  10. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  11. at primordia gignundis in rebus oportet
  12. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  13. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  14. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  15. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  16. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  17. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  18. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  19. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  20. nec cessare haec inter se mutare, meare
  21. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  22. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  23. immutabile enim quiddam superare necessest,
  24. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  25. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  26. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  27. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  28. in commutatum veniunt, constare necessest
  29. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  30. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  31. quin potius tali natura praedita quaedam
  32. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  33. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  34. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  35. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  36. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  37. aeris e terra res omnis crescere alique;
  38. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  39. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  40. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  41. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  42. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  43. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  44. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  45. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  46. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  47. ni mirum quia multa modis communia multis
  48. multarum rerum in rebus primordia mixta
  49. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  50. atque eadem magni refert primordia saepe
  51. cum quibus et quali positura contineantur
  52. et quos inter se dent motus accipiantque;
  53. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  54. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  55. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  56. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  57. multa elementa vides multis communia verbis,
  58. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  59. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  60. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  61. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  62. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  63. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  64. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  65. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  66. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  67. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  68. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  69. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  70. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  71. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  72. ex aurique putat micis consistere posse
  73. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  74. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  75. cetera consimili fingit ratione putatque.
  76. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  77. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  78. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  79. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  80. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  81. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  82. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  83. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  84. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  85. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  86. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  87. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  88. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  89. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  90. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  91. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  92. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  93. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  94. * * *
  95. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  96. esse et habere in se nervorum corpora parva
  97. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  98. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  99. ex alienigenis rebus constare putetur,
  100. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  101. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  102. si sunt in terris, terram constare necessest
  103. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  104. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  105. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  106. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  107. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  108. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  109. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  110. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  111. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  112. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  113. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  114. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  115. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  116. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  117. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  118. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  119. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  120. et latices dulcis guttas similique sapore
  121. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  122. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  123. herbarum genera et fruges frondesque videri
  124. dispertita inter terram latitare minute,
  125. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  126. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  127. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  128. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  129. verum semina multimodis inmixta latere
  130. multarum rerum in rebus communia debent.
  131. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  132. arboribus vicina cacumina summa terantur
  133. inter se validis facere id cogentibus austris,
  134. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  135. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  136. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  137. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  138. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  139. non possent ullum tempus celarier ignes,
  140. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  141. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  142. permagni referre eadem primordia saepe
  143. cum quibus et quali positura contineantur
  144. et quos inter se dent motus accipiantque,
  145. atque eadem paulo inter se mutata creare
  146. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  147. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  148. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  149. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  150. si fieri non posse putas, quin materiai
  151. corpora consimili natura praedita fingas,
  152. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  153. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  154. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  155. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  156. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  157. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  158. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  159. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  160. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  161. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  162. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  163. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  164. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  165. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  166. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  167. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  168. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  169. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  170. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  171. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  172. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  173. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  174. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  175. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  176. sed potius tali facto recreata valescat,
  177. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  178. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  179. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  180. carmine Pierio rationem exponere nostram
  181. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  182. si tibi forte animum tali ratione tenere
  183. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  184. naturam rerum, qua constet compta figura.
  185. Sed quoniam docui solidissima materiai
  186. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  187. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  188. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  189. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  190. pervideamus utrum finitum funditus omne
  191. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  192. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  193. finitumst; namque extremum debebat habere.
  194. extremum porro nullius posse videtur
  195. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  196. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  197. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  198. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  199. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  200. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  201. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  202. Praeterea si iam finitum constituatur
  203. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  204. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  205. id validis utrum contortum viribus ire
  206. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  207. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  208. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  209. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  210. cogit ut exempta concedas fine patere.
  211. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  212. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  213. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  214. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  215. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  216. fiet uti nusquam possit consistere finis
  217. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  218. Praeterea spatium summai totius omne
  219. undique si inclusum certis consisteret oris
  220. finitumque foret, iam copia materiai
  221. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  222. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  223. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  224. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  225. ex infinito iam tempore subsidendo.
  226. at nunc ni mirum requies data principiorum
  227. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  228. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  229. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  230. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  231. ex infinito cita corpora materiai.
  232. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  233. aer dissaepit collis atque aera montes,
  234. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  235. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  236. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  237. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  238. perpetuo possint aevi labentia tractu
  239. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  240. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  241. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  242. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  243. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  244. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  245. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  246. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  247. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  248. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  249. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  250. exiguum possent horai sistere tempus;
  251. nam dispulsa suo de coetu materiai
  252. copia ferretur magnum per inane soluta,
  253. sive adeo potius numquam concreta creasset
  254. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  255. nam certe neque consilio primordia rerum
  256. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  257. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  258. sed quia multa modis multis mutata per omne
  259. ex infinito vexantur percita plagis,
  260. omne genus motus et coetus experiundo
  261. tandem deveniunt in talis disposituras,
  262. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  263. et multos etiam magnos servata per annos
  264. ut semel in motus coniectast convenientis,
  265. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  266. integrent amnes et solis terra vapore
  267. fota novet fetus summissaque gens animantum
  268. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  269. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  270. ex infinito suboriri copia posset,
  271. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  272. nam vel uti privata cibo natura animantum
  273. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  274. dissolui simul ac defecit suppeditare
  275. materies aliqua ratione aversa viai.
  276. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  277. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  278. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  279. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  280. inter dum resilire tamen coguntur et una
  281. principiis rerum spatium tempusque fugai
  282. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  283. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  284. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  285. infinita opus est vis undique materiai.
  286. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  287. in medium summae quod dicunt omnia niti
  288. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  289. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  290. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  291. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  292. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  293. nitier in terraque retro requiescere posta,
  294. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  295. et simili ratione animalia suppa vagari
  296. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  297. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  298. sponte sua possint in caeli templa volare;
  299. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  300. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  301. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  302. sed vanus stolidis haec * * *
  303. amplexi quod habent perv * * *
  304. nam medium nihil esse potest * * *
  305. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  306. possit ibi quicquam consistere * * *
  307. quam quavis alia longe ratione * * *
  308. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  309. per medium, per non medium, concedere debet
  310. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  311. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  312. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  313. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  314. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  315. haud igitur possunt tali ratione teneri
  316. res in concilium medii cuppedine victae.
  317. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  318. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  319. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  320. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  321. at contra tenuis exponunt aeris auras
  322. et calidos simul a medio differrier ignis,
  323. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  324. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  325. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  326. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  327. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  328. ---
  329. ---
  330. ---
  331. ---
  332. ---
  333. ---
  334. ---
  335. ---
  336. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  337. diffugiant subito magnum per inane soluta
  338. et ne cetera consimili ratione sequantur
  339. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  340. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  341. inter permixtas rerum caelique ruinas
  342. corpora solventes abeat per inane profundum,
  343. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  344. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  345. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  346. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  347. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  348. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  349. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  350. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  351. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  73. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  74. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  75. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  76. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  77. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  78. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  79. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  80. Si cessare putas rerum primordia posse
  81. cessandoque novos rerum progignere motus,
  82. avius a vera longe ratione vagaris.
  83. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  84. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  85. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  86. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  87. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  88. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  89. et quo iactari magis omnia materiai
  90. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  91. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  92. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  93. inmensumque patere in cunctas undique partis
  94. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  95. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  96. reddita corporibus primis per inane profundum,
  97. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  98. partim intervallis magnis confulta resultant,
  99. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  100. et quae cumque magis condenso conciliatu
  101. exiguis intervallis convecta resultant,
  102. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  103. haec validas saxi radices et fera ferri
  104. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  105. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  106. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  107. in magnis intervallis; haec aera rarum
  108. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  109. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  110. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  111. consociare etiam motus potuere recepta.
  112. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  113. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  114. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  115. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  116. multa minuta modis multis per inane videbis
  117. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  118. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  119. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  120. conciliis et discidiis exercita crebris;
  121. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  122. quale sit in magno iactari semper inani.
  123. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  124. exemplare dare et vestigia notitiai.
  125. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  126. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  127. quod tales turbae motus quoque materiai
  128. significant clandestinos caecosque subesse.
  129. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  130. commutare viam retroque repulsa reverti
  131. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  132. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  133. prima moventur enim per se primordia rerum,
  134. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  135. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  136. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  137. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  138. sic a principiis ascendit motus et exit