De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  2. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  3. et cum mollis aquae fertur natura repente
  4. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  5. montibus ex altis magnus decursus aquai
  6. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  7. nec validi possunt pontes venientis aquai
  8. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  9. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  10. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  11. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  12. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  13. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  14. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  15. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  16. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  17. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  18. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  19. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  20. Tum porro varios rerum sentimus odores
  21. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  22. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  23. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  24. quae tamen omnia corporea constare necessest
  25. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  26. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  27. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  28. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  29. at neque quo pacto persederit umor aquai
  30. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  31. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  32. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  33. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  34. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  35. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  36. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  37. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  38. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  39. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  40. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  41. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  42. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  43. invida praeclusit speciem natura videndi.
  44. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  45. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  46. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  47. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  48. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  49. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  50. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  51. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  52. omnia natura; namque est in rebus inane.
  53. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  54. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  55. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  56. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  57. quod si non esset, nulla ratione moveri
  58. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  59. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  60. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  61. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  62. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  63. multa modis multis varia ratione moveri
  64. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  65. non tam sollicito motu privata carerent
  66. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  67. undique materies quoniam stipata quiesset.
  68. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  69. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  70. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  71. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  72. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  73. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  74. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  75. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  76. inter saepta meant voces et clausa domorum
  77. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  78. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  79. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  80. Denique cur alias aliis praestare videmus
  81. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  82. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  83. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  84. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  85. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  86. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  87. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  88. at contra gravius plus in se corporis esse
  89. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  90. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  91. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  92. Illud in his rebus ne te deducere vero
  93. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  94. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  95. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  96. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  97. sic alias quoque res inter se posse moveri
  98. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  99. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  100. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  101. ni spatium dederint latices? concedere porro
  102. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  103. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  104. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  105. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  106. Postremo duo de concursu corpora lata
  107. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  108. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  109. is porro quamvis circum celerantibus auris
  110. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  111. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  112. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  113. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  114. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  115. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  116. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  117. nec tali ratione potest denserier aer
  118. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  119. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  120. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  121. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  122. multaque praeterea tibi possum commemorando
  123. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  124. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  125. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  126. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  127. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  128. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  129. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  130. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  131. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  132. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  133. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  134. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  135. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  136. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  137. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  138. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  139. argumentorum sit copia missa per auris.
  140. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  141. omnis ut est igitur per se natura duabus
  142. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  143. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  144. corpus enim per se communis dedicat esse
  145. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  146. haut erit occultis de rebus quo referentes
  147. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  148. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  149. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  150. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  151. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  152. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  153. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  154. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  155. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  156. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  157. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  158. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  159. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  160. rem prohibere queat per se transire meantem,
  161. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  162. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  163. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  164. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  165. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  166. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  167. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  168. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  169. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  170. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  171. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  172. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  173. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  174. discidio potis est seiungi seque gregari,
  175. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  176. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  177. servitium contra paupertas divitiaeque,
  178. libertas bellum concordia cetera quorum
  179. adventu manet incolumis natura abituque,
  180. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  181. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  182. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  183. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  184. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  185. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  186. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  187. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  188. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  189. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  190. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  191. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  192. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  193. denique materies si rerum nulla fuisset
  194. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  195. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  196. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  197. clara accendisset saevi certamina belli
  198. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  199. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  200. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  201. non ita uti corpus per se constare neque esse
  202. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  203. sed magis ut merito possis eventa vocare
  204. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  205. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  206. partim concilio quae constant principiorum.
  207. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  208. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  209. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  210. in rebus solido reperiri corpore posse.
  211. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  212. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  213. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  214. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  215. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  216. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  217. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  218. sensimus infuso lympharum rore superne.
  219. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  220. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  221. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  222. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  223. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  224. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  225. Principio quoniam duplex natura duarum
  226. dissimilis rerum longe constare repertast,
  227. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  228. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  229. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  230. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  231. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  232. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  233. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  234. materiem circum solidam constare necessest;
  235. nec res ulla potest vera ratione probari
  236. corpore inane suo celare atque intus habere,
  237. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  238. id porro nihil esse potest nisi materiai
  239. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  240. materies igitur, solido quae corpore constat,
  241. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  242. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  243. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  244. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  245. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  246. alternis igitur ni mirum corpus inani
  247. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  248. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  249. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  250. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  251. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  252. nec ratione queunt alia temptata labare;
  253. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  254. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  255. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  256. nec capere umorem neque item manabile frigus
  257. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  258. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  259. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  260. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  261. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  262. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  263. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  264. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  265. at quoniam supra docui nil posse creari
  266. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  267. esse inmortali primordia corpore debent,
  268. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  269. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  270. sunt igitur solida primordia simplicitate
  271. nec ratione queunt alia servata per aevom
  272. ex infinito iam tempore res reparare.
  273. denique si nullam finem natura parasset
  274. frangendis rebus, iam corpora materiai
  275. usque redacta forent aevo frangente priore,
  276. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  277. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  278. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  279. quam rursus refici; qua propter longa diei
  280. infinita aetas ante acti temporis omnis
  281. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  282. numquam relicuo reparari tempore posset.
  283. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  284. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  285. et finita simul generatim tempora rebus
  286. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  287. Huc accedit uti, solidissima materiai
  288. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  289. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  290. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  291. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  292. at contra si mollia sint primordia rerum,
  293. unde queant validi silices ferrumque creari,
  294. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  295. principio fundamenti natura carebit.
  296. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  297. quorum condenso magis omnia conciliatu
  298. artari possunt validasque ostendere viris.
  299. porro si nullast frangendis reddita finis
  300. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  301. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  302. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  303. at quoniam fragili natura praedita constant,
  304. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  305. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  306. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  307. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  308. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  309. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  310. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  311. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  312. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  313. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  314. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  315. commutari aliqua possent ratione revicta,
  316. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  317. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  318. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  319. nec totiens possent generatim saecla referre
  320. naturam mores victum motusque parentum.
  321. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  322. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  323. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  324. et minima constat natura nec fuit umquam
  325. per se secretum neque post hac esse valebit,
  326. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  327. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  328. agmine condenso naturam corporis explent;
  329. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  330. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  331. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  332. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  333. non ex illorum conventu conciliata,
  334. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  335. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  336. concedit natura reservans semina rebus.
  337. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  338. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  339. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  340. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  341. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  342. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  343. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  344. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  345. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  346. credere posse animum, victus fateare necessest
  347. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  348. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  349. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  350. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  351. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  352. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  353. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  354. non possunt ea quae debet genitalis habere
  355. materies, varios conexus pondera plagas
  356. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  357. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  358. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  359. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  360. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  361. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  362. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  363. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  364. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  365. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  366. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  367. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  368. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  369. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  370. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  371. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  372. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  373. languidior porro disiectis disque supatis.
  374. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  375. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  376. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  377. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  378. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  379. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  380. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  381. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  382. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  383. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  384. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  385. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  386. ut videas non e stipatis partibus esse.
  387. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  388. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  389. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  390. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  391. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  392. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  393. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  394. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  395. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  396. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  397. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  398. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  399. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  400. naturam res et convertunt corpora sese,
  401. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  402. nil referret enim quaedam decedere, abire
  403. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  404. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  405. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  406. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  407. concursus motus ordo positura figurae
  408. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  409. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  410. praeterea rei quae corpora mittere possit
  411. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  412. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  413. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  414. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  415. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  416. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  417. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  418. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  419. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  420. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  421. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  422. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  423. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  424. et velit ardoris naturam linquere solam,
  425. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  426. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  427. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  428. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  429. et qui principium gignundis aera rebus
  430. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  431. fingere res ipsum per se terramve creare
  432. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  433. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  434. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  435. aera iungentes igni terramque liquori,
  436. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  437. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  438. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  439. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  440. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  441. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  442. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  443. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  444. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  445. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  446. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  447. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  448. quae cum magna modis multis miranda videtur
  449. gentibus humanis regio visendaque fertur
  450. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  451. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  452. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  453. carmina quin etiam divini pectoris eius
  454. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  455. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  456. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  457. partibus egregie multis multoque minores,
  458. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  459. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  460. sanctius et multo certa ratione magis quam
  461. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  462. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  463. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  464. Primum quod motus exempto rebus inani
  465. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  466. aera solem ignem terras animalia frugis
  467. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  468. deinde quod omnino finem non esse secandis
  469. corporibus facient neque pausam stare fragori
  470. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  471. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  472. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  473. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  474. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  475. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  476. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  477. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  478. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  479. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  480. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  481. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  482. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  483. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  484. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  485. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  486. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  487. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  488. quam contra res illorum retroque putari?
  489. alternis gignuntur enim mutantque colorem