De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Primum quod motus exempto rebus inani
  2. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  3. aera solem ignem terras animalia frugis
  4. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  5. deinde quod omnino finem non esse secandis
  6. corporibus facient neque pausam stare fragori
  7. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  8. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  9. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  10. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  11. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  12. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  13. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  14. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  15. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  16. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  17. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  18. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  19. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  20. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  21. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  22. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  23. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  24. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  25. quam contra res illorum retroque putari?
  26. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  27. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  28. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  29. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  30. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  31. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  32. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  33. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  34. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  35. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  36. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  37. at primordia gignundis in rebus oportet
  38. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  39. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  40. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  41. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  42. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  43. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  44. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  45. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  46. nec cessare haec inter se mutare, meare
  47. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  48. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  49. immutabile enim quiddam superare necessest,
  50. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  51. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  52. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  53. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  54. in commutatum veniunt, constare necessest
  55. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  56. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  57. quin potius tali natura praedita quaedam