De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concursus motus ordo positura figurae
  2. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  3. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  4. praeterea rei quae corpora mittere possit
  5. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  6. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  7. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  8. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  9. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  10. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  11. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  12. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  13. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  14. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  15. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  16. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  17. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  18. et velit ardoris naturam linquere solam,
  19. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  20. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  21. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  22. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  23. et qui principium gignundis aera rebus
  24. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  25. fingere res ipsum per se terramve creare
  26. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  27. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  28. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  29. aera iungentes igni terramque liquori,
  30. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  31. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  32. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  33. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  34. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  35. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  36. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  37. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  38. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  39. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  40. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  41. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  42. quae cum magna modis multis miranda videtur
  43. gentibus humanis regio visendaque fertur
  44. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  45. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  46. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  47. carmina quin etiam divini pectoris eius
  48. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  49. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  50. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  51. partibus egregie multis multoque minores,
  52. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  53. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  54. sanctius et multo certa ratione magis quam
  55. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  56. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  57. et graviter magni magno cecidere ibi casu.