De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  2. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  3. partibus egregie multis multoque minores,
  4. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  5. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  6. sanctius et multo certa ratione magis quam
  7. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  8. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  9. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  10. Primum quod motus exempto rebus inani
  11. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  12. aera solem ignem terras animalia frugis
  13. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  14. deinde quod omnino finem non esse secandis
  15. corporibus facient neque pausam stare fragori
  16. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  17. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  18. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  19. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  20. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  21. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  22. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  23. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  24. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  25. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  26. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  27. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  28. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  29. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  30. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  31. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  32. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  33. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  34. quam contra res illorum retroque putari?
  35. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  36. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  37. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  38. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  39. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  40. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  41. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  42. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  43. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  44. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  45. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  46. at primordia gignundis in rebus oportet
  47. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  48. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  49. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  50. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  51. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  52. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  53. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  54. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  55. nec cessare haec inter se mutare, meare
  56. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  57. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  58. immutabile enim quiddam superare necessest,
  59. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  60. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  61. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  62. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  63. in commutatum veniunt, constare necessest
  64. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  65. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  66. quin potius tali natura praedita quaedam
  67. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  68. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  69. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  70. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  71. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  72. aeris e terra res omnis crescere alique;
  73. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  74. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  75. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  76. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  77. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  78. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  79. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  80. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  81. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  82. ni mirum quia multa modis communia multis
  83. multarum rerum in rebus primordia mixta
  84. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  85. atque eadem magni refert primordia saepe
  86. cum quibus et quali positura contineantur
  87. et quos inter se dent motus accipiantque;
  88. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  89. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  90. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  91. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  92. multa elementa vides multis communia verbis,
  93. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  94. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  95. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  96. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  97. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  98. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  99. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  100. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  101. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  102. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  103. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  104. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  105. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  106. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  107. ex aurique putat micis consistere posse
  108. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  109. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  110. cetera consimili fingit ratione putatque.
  111. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  112. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  113. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  114. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  115. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  116. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  117. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  118. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  119. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  120. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  121. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  122. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  123. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  124. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  125. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  126. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  127. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  128. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  129. * * *
  130. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  131. esse et habere in se nervorum corpora parva
  132. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  133. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  134. ex alienigenis rebus constare putetur,
  135. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  136. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  137. si sunt in terris, terram constare necessest
  138. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  139. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  140. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  141. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  142. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  143. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  144. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  145. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  146. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  147. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  148. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  149. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  150. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  151. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  152. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  153. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  154. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  155. et latices dulcis guttas similique sapore
  156. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  157. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  158. herbarum genera et fruges frondesque videri
  159. dispertita inter terram latitare minute,
  160. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  161. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  162. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  163. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  164. verum semina multimodis inmixta latere
  165. multarum rerum in rebus communia debent.
  166. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  167. arboribus vicina cacumina summa terantur
  168. inter se validis facere id cogentibus austris,
  169. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  170. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  171. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  172. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  173. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  174. non possent ullum tempus celarier ignes,
  175. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  176. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  177. permagni referre eadem primordia saepe
  178. cum quibus et quali positura contineantur
  179. et quos inter se dent motus accipiantque,
  180. atque eadem paulo inter se mutata creare
  181. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  182. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  183. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.