De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex infinito iam tempore res reparare.
  2. denique si nullam finem natura parasset
  3. frangendis rebus, iam corpora materiai
  4. usque redacta forent aevo frangente priore,
  5. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  6. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  7. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  8. quam rursus refici; qua propter longa diei
  9. infinita aetas ante acti temporis omnis
  10. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  11. numquam relicuo reparari tempore posset.
  12. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  13. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  14. et finita simul generatim tempora rebus
  15. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  16. Huc accedit uti, solidissima materiai
  17. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  18. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  19. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  20. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  21. at contra si mollia sint primordia rerum,
  22. unde queant validi silices ferrumque creari,
  23. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  24. principio fundamenti natura carebit.
  25. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  26. quorum condenso magis omnia conciliatu
  27. artari possunt validasque ostendere viris.
  28. porro si nullast frangendis reddita finis
  29. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  30. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  31. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  32. at quoniam fragili natura praedita constant,
  33. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  34. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  35. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  36. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  37. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  38. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  39. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  40. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  41. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  42. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  43. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  44. commutari aliqua possent ratione revicta,
  45. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  48. nec totiens possent generatim saecla referre
  49. naturam mores victum motusque parentum.
  50. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  51. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  52. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  53. et minima constat natura nec fuit umquam
  54. per se secretum neque post hac esse valebit,
  55. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  56. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  57. agmine condenso naturam corporis explent;
  58. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  59. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  60. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  61. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  62. non ex illorum conventu conciliata,
  63. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  64. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  65. concedit natura reservans semina rebus.
  66. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  67. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  68. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  69. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  70. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  71. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  72. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  73. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  74. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  75. credere posse animum, victus fateare necessest
  76. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  77. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  78. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  79. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  80. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  81. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  82. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  83. non possunt ea quae debet genitalis habere
  84. materies, varios conexus pondera plagas
  85. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  86. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  87. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  88. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  89. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  90. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  91. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  92. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  93. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  94. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  95. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  96. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  97. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  98. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  99. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  100. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  101. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  102. languidior porro disiectis disque supatis.
  103. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  104. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  105. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  106. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  107. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  108. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  109. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  110. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  111. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  112. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  113. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  114. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  115. ut videas non e stipatis partibus esse.
  116. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  117. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  118. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  119. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  120. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  121. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  122. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  123. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  124. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  125. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  126. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  127. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  128. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  129. naturam res et convertunt corpora sese,
  130. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  131. nil referret enim quaedam decedere, abire
  132. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  133. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  134. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  135. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  136. concursus motus ordo positura figurae
  137. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  138. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  139. praeterea rei quae corpora mittere possit
  140. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  141. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  142. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  143. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  144. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  145. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  146. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  147. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  148. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  149. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  150. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  151. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  152. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  153. et velit ardoris naturam linquere solam,
  154. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  155. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  156. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  157. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  158. et qui principium gignundis aera rebus
  159. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  160. fingere res ipsum per se terramve creare
  161. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  162. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  163. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  164. aera iungentes igni terramque liquori,
  165. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  166. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  167. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  168. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  169. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  170. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  171. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  172. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  173. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  174. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  175. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  176. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  177. quae cum magna modis multis miranda videtur
  178. gentibus humanis regio visendaque fertur
  179. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  180. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  181. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  182. carmina quin etiam divini pectoris eius
  183. vociferantur et exponunt praeclara reperta,