De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  2. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  3. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  4. partibus egregie multis multoque minores,
  5. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  6. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  7. sanctius et multo certa ratione magis quam
  8. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  9. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  10. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  11. Primum quod motus exempto rebus inani
  12. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  13. aera solem ignem terras animalia frugis
  14. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  15. deinde quod omnino finem non esse secandis
  16. corporibus facient neque pausam stare fragori
  17. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  18. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  19. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  20. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  21. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  22. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  23. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  24. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  25. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  26. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  27. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  28. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  29. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  30. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  31. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  32. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  33. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  34. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  35. quam contra res illorum retroque putari?
  36. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  37. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  38. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  39. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  40. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  41. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  42. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  43. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  44. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  45. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  46. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  47. at primordia gignundis in rebus oportet
  48. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  49. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  50. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  51. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  52. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  53. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  54. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  55. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  56. nec cessare haec inter se mutare, meare
  57. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  58. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  59. immutabile enim quiddam superare necessest,
  60. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  61. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  62. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  63. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  64. in commutatum veniunt, constare necessest
  65. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  66. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  67. quin potius tali natura praedita quaedam
  68. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  69. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  70. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  71. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  72. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  73. aeris e terra res omnis crescere alique;
  74. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  75. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  76. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  77. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  78. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  79. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  80. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  81. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  82. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  83. ni mirum quia multa modis communia multis
  84. multarum rerum in rebus primordia mixta
  85. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  86. atque eadem magni refert primordia saepe
  87. cum quibus et quali positura contineantur