De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  2. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  3. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  4. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  5. quae cum magna modis multis miranda videtur
  6. gentibus humanis regio visendaque fertur
  7. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  8. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  9. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  10. carmina quin etiam divini pectoris eius
  11. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  12. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  13. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  14. partibus egregie multis multoque minores,
  15. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  16. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  17. sanctius et multo certa ratione magis quam
  18. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  19. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  20. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  21. Primum quod motus exempto rebus inani
  22. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  23. aera solem ignem terras animalia frugis
  24. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  25. deinde quod omnino finem non esse secandis
  26. corporibus facient neque pausam stare fragori
  27. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  28. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  29. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  30. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  31. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  32. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  33. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  34. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  35. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  36. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  37. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  38. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  39. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  40. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  41. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  42. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  43. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  44. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  45. quam contra res illorum retroque putari?
  46. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  47. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  48. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  49. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  50. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  51. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  52. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  53. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  54. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  55. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  56. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  57. at primordia gignundis in rebus oportet
  58. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  59. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  60. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  61. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  62. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  63. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  64. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  65. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  66. nec cessare haec inter se mutare, meare
  67. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  68. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  69. immutabile enim quiddam superare necessest,
  70. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  71. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  72. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  73. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  74. in commutatum veniunt, constare necessest
  75. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  76. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  77. quin potius tali natura praedita quaedam
  78. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  79. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  80. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  81. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  82. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  83. aeris e terra res omnis crescere alique;
  84. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  85. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  86. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,