De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturae primus portarum claustra cupiret.
  2. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  3. processit longe flammantia moenia mundi
  4. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  5. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  6. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  7. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  8. quare religio pedibus subiecta vicissim
  9. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  10. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  11. impia te rationis inire elementa viamque
  12. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  13. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  14. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  15. Iphianassai turparunt sanguine foede
  16. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  17. cui simul infula virgineos circum data comptus
  18. ex utraque pari malarum parte profusast,
  19. et maestum simul ante aras adstare parentem
  20. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  21. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  22. muta metu terram genibus summissa petebat.
  23. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  24. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  25. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  26. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  27. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  28. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  29. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  30. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  31. tantum religio potuit suadere malorum.
  32. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  33. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  34. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  35. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  36. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  37. et merito; nam si certam finem esse viderent
  38. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  39. religionibus atque minis obsistere vatum.
  40. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  41. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  42. ignoratur enim quae sit natura animai,
  43. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  44. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  45. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  46. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  47. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  48. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  49. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  50. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  51. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  52. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  53. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  54. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  55. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  56. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  57. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  58. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  59. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  60. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  61. unde anima atque animi constet natura videndum,
  62. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  63. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  64. cernere uti videamur eos audireque coram,
  65. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  66. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  67. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  68. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  69. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  70. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  71. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  72. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  73. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  74. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  75. res quibus occultas penitus convisere possis.
  76. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  77. non radii solis neque lucida tela diei
  78. discutiant, sed naturae species ratioque.
  79. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  80. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  81. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  82. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  83. quorum operum causas nulla ratione videre
  84. possunt ac fieri divino numine rentur.
  85. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  86. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  87. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  88. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  89. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  90. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  91. e mare primum homines, e terra posset oriri
  92. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  93. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  94. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  95. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  96. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  97. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  98. qui posset mater rebus consistere certa?
  99. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  100. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  101. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  102. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  103. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  104. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  105. vites autumno fundi suadente videmus,
  106. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  107. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  108. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  109. tuto res teneras effert in luminis oras?
  110. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  111. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  112. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  113. concilio possent arceri tempore iniquo.
  114. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  115. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  116. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  117. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  118. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  119. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  120. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  121. quicque sua de materia grandescere alique.
  122. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  123. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  124. nec porro secreta cibo natura animantum
  125. propagare genus possit vitamque tueri;
  126. ut potius multis communia corpora rebus
  127. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  128. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  129. Denique cur homines tantos natura parare
  130. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  131. transire et magnos manibus divellere montis
  132. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  133. si non, materies quia rebus reddita certast
  134. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  135. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  136. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  137. aeris in teneras possint proferrier auras.
  138. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  139. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  140. esse videlicet in terris primordia rerum
  141. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  142. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  143. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  144. sponte sua multo fieri meliora videres.
  145. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  146. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  147. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  148. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  149. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  150. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  151. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  152. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  153. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  154. nullius exitium patitur natura videri.
  155. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  156. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  157. unde animale genus generatim in lumina vitae
  158. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  159. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  160. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  161. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  162. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  163. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  164. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  165. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  166. inmortali sunt natura praedita certe.
  167. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  168. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  169. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  170. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  171. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  172. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  173. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  174. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  175. dissimiles constant aeternaque materies est,