De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  2. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  3. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  4. discidio redeunt in corpora materiai.
  5. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  6. in gremium matris terrai praecipitavit;
  7. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  8. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  9. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  10. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  11. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  12. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  13. corpora deponunt et candens lacteus umor
  14. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  15. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  16. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  17. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  18. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  19. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  20. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  21. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  22. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  23. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  24. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  25. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  26. Principio venti vis verberat incita corpus
  27. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  28. inter dum rapido percurrens turbine campos
  29. arboribus magnis sternit montisque supremos
  30. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  31. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  32. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  33. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  34. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  35. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  36. et cum mollis aquae fertur natura repente
  37. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  38. montibus ex altis magnus decursus aquai
  39. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  40. nec validi possunt pontes venientis aquai
  41. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  42. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  43. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  44. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  45. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  46. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  47. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  48. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  49. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  50. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  51. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  52. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  53. Tum porro varios rerum sentimus odores
  54. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  55. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  56. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  57. quae tamen omnia corporea constare necessest
  58. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  59. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  60. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  61. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  62. at neque quo pacto persederit umor aquai
  63. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  64. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  65. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  66. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  67. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  68. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  69. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  70. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  71. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  72. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  73. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  74. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  75. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  76. invida praeclusit speciem natura videndi.
  77. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  78. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  79. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  80. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  81. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  82. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  83. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  84. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  85. omnia natura; namque est in rebus inane.
  86. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  87. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  88. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  89. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  90. quod si non esset, nulla ratione moveri
  91. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  92. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  93. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  94. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  95. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  96. multa modis multis varia ratione moveri
  97. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  98. non tam sollicito motu privata carerent
  99. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  100. undique materies quoniam stipata quiesset.
  101. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  102. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  103. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  104. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  105. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  106. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  107. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  108. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  109. inter saepta meant voces et clausa domorum
  110. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  111. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  112. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  113. Denique cur alias aliis praestare videmus
  114. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  115. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  116. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  117. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  118. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  119. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  120. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  121. at contra gravius plus in se corporis esse
  122. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  123. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  124. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  125. Illud in his rebus ne te deducere vero
  126. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  127. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  128. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  129. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  130. sic alias quoque res inter se posse moveri
  131. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  132. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  133. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  134. ni spatium dederint latices? concedere porro
  135. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  136. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  137. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  138. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  139. Postremo duo de concursu corpora lata
  140. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  141. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  142. is porro quamvis circum celerantibus auris
  143. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  144. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  145. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  146. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  147. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  148. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  149. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  150. nec tali ratione potest denserier aer
  151. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  152. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  153. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  154. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  155. multaque praeterea tibi possum commemorando
  156. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  157. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  158. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  159. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  160. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  161. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  162. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  163. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  164. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  165. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  166. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  167. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  168. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  169. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  170. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  171. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  172. argumentorum sit copia missa per auris.
  173. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  174. omnis ut est igitur per se natura duabus
  175. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,