De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  2. et qui principium gignundis aera rebus
  3. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  4. fingere res ipsum per se terramve creare
  5. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  6. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  7. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  8. aera iungentes igni terramque liquori,
  9. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  10. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  11. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  12. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  13. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  14. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  15. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  16. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  17. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  18. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  19. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  20. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  21. quae cum magna modis multis miranda videtur
  22. gentibus humanis regio visendaque fertur
  23. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  24. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  25. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  26. carmina quin etiam divini pectoris eius
  27. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  28. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  29. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  30. partibus egregie multis multoque minores,
  31. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  32. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  33. sanctius et multo certa ratione magis quam
  34. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  35. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  36. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  37. Primum quod motus exempto rebus inani
  38. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  39. aera solem ignem terras animalia frugis
  40. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  41. deinde quod omnino finem non esse secandis
  42. corporibus facient neque pausam stare fragori
  43. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  44. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  45. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  46. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  47. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  48. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  49. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  50. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  51. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  52. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  53. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  54. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  55. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  56. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  57. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  58. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  59. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  60. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  61. quam contra res illorum retroque putari?
  62. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  63. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  64. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  65. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  66. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  67. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  68. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  69. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  70. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  71. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  72. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  73. at primordia gignundis in rebus oportet
  74. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  75. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  76. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  77. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  78. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  79. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  80. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  81. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  82. nec cessare haec inter se mutare, meare
  83. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  84. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  85. immutabile enim quiddam superare necessest,
  86. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  87. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  88. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  89. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  90. in commutatum veniunt, constare necessest
  91. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  92. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  93. quin potius tali natura praedita quaedam
  94. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  95. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  96. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  97. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  98. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  99. aeris e terra res omnis crescere alique;
  100. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  101. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  102. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  103. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  104. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  105. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  106. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  107. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  108. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  109. ni mirum quia multa modis communia multis
  110. multarum rerum in rebus primordia mixta
  111. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  112. atque eadem magni refert primordia saepe
  113. cum quibus et quali positura contineantur
  114. et quos inter se dent motus accipiantque;
  115. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  116. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  117. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  118. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  119. multa elementa vides multis communia verbis,
  120. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  121. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  122. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  123. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  124. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  125. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  126. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  127. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  128. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  129. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  130. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  131. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  132. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  133. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  134. ex aurique putat micis consistere posse
  135. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  136. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  137. cetera consimili fingit ratione putatque.
  138. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  139. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  140. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  141. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  142. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  143. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  144. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  145. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  146. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  147. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  148. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  149. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  150. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  151. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  152. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  153. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  154. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  155. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  156. * * *
  157. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  158. esse et habere in se nervorum corpora parva
  159. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  160. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  161. ex alienigenis rebus constare putetur,
  162. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  163. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  164. si sunt in terris, terram constare necessest
  165. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  166. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  167. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  168. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  169. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  170. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  171. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  172. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  173. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  174. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  175. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  176. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  177. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  178. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  179. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  180. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  181. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  182. et latices dulcis guttas similique sapore
  183. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  184. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  185. herbarum genera et fruges frondesque videri
  186. dispertita inter terram latitare minute,
  187. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  188. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  189. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  190. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  191. verum semina multimodis inmixta latere
  192. multarum rerum in rebus communia debent.
  193. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  194. arboribus vicina cacumina summa terantur
  195. inter se validis facere id cogentibus austris,
  196. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  197. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  198. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  199. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  200. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  201. non possent ullum tempus celarier ignes,
  202. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  203. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  204. permagni referre eadem primordia saepe
  205. cum quibus et quali positura contineantur
  206. et quos inter se dent motus accipiantque,
  207. atque eadem paulo inter se mutata creare
  208. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  209. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  210. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  211. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  212. si fieri non posse putas, quin materiai
  213. corpora consimili natura praedita fingas,
  214. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  215. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  216. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  217. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  218. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  219. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  220. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  221. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  222. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  223. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  224. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  225. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  226. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  227. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  228. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  229. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  230. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  231. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  232. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  233. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  234. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  235. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  236. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  237. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  238. sed potius tali facto recreata valescat,
  239. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  240. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  241. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  242. carmine Pierio rationem exponere nostram
  243. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  244. si tibi forte animum tali ratione tenere
  245. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  246. naturam rerum, qua constet compta figura.
  247. Sed quoniam docui solidissima materiai
  248. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  249. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  250. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  251. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  252. pervideamus utrum finitum funditus omne
  253. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  254. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  255. finitumst; namque extremum debebat habere.
  256. extremum porro nullius posse videtur
  257. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  258. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  259. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  260. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  261. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  262. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  263. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  264. Praeterea si iam finitum constituatur
  265. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  266. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  267. id validis utrum contortum viribus ire
  268. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  269. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  270. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  271. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  272. cogit ut exempta concedas fine patere.
  273. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  274. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  275. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  276. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  277. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  278. fiet uti nusquam possit consistere finis
  279. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  280. Praeterea spatium summai totius omne
  281. undique si inclusum certis consisteret oris
  282. finitumque foret, iam copia materiai
  283. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  284. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  285. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  286. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  287. ex infinito iam tempore subsidendo.
  288. at nunc ni mirum requies data principiorum
  289. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  290. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  291. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  292. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  293. ex infinito cita corpora materiai.
  294. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  295. aer dissaepit collis atque aera montes,
  296. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  297. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  298. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  299. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  300. perpetuo possint aevi labentia tractu
  301. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  302. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  303. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  304. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  305. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  306. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  307. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  308. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  309. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  310. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  311. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  312. exiguum possent horai sistere tempus;
  313. nam dispulsa suo de coetu materiai
  314. copia ferretur magnum per inane soluta,
  315. sive adeo potius numquam concreta creasset
  316. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  317. nam certe neque consilio primordia rerum
  318. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  319. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  320. sed quia multa modis multis mutata per omne
  321. ex infinito vexantur percita plagis,
  322. omne genus motus et coetus experiundo
  323. tandem deveniunt in talis disposituras,
  324. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  325. et multos etiam magnos servata per annos
  326. ut semel in motus coniectast convenientis,
  327. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  328. integrent amnes et solis terra vapore
  329. fota novet fetus summissaque gens animantum
  330. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  331. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  332. ex infinito suboriri copia posset,
  333. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  334. nam vel uti privata cibo natura animantum
  335. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  336. dissolui simul ac defecit suppeditare
  337. materies aliqua ratione aversa viai.
  338. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  339. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  340. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  341. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  342. inter dum resilire tamen coguntur et una
  343. principiis rerum spatium tempusque fugai
  344. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  345. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  346. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  347. infinita opus est vis undique materiai.
  348. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  349. in medium summae quod dicunt omnia niti
  350. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  351. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  352. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  353. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  354. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  355. nitier in terraque retro requiescere posta,
  356. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  357. et simili ratione animalia suppa vagari
  358. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  359. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  360. sponte sua possint in caeli templa volare;
  361. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  362. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  363. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  364. sed vanus stolidis haec * * *
  365. amplexi quod habent perv * * *
  366. nam medium nihil esse potest * * *
  367. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  368. possit ibi quicquam consistere * * *
  369. quam quavis alia longe ratione * * *
  370. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  371. per medium, per non medium, concedere debet
  372. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  373. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  374. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  375. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  376. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  377. haud igitur possunt tali ratione teneri
  378. res in concilium medii cuppedine victae.
  379. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  380. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  381. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  382. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  383. at contra tenuis exponunt aeris auras
  384. et calidos simul a medio differrier ignis,
  385. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  386. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  387. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  388. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  389. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  390. ---
  391. ---
  392. ---
  393. ---
  394. ---
  395. ---
  396. ---
  397. ---
  398. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  399. diffugiant subito magnum per inane soluta
  400. et ne cetera consimili ratione sequantur
  401. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  402. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  403. inter permixtas rerum caelique ruinas
  404. corpora solventes abeat per inane profundum,
  405. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  406. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  407. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  408. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  409. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  410. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  411. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  412. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  413. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,