De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  2. Principio venti vis verberat incita corpus
  3. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  4. inter dum rapido percurrens turbine campos
  5. arboribus magnis sternit montisque supremos
  6. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  7. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  8. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  9. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  10. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  11. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  12. et cum mollis aquae fertur natura repente
  13. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  14. montibus ex altis magnus decursus aquai
  15. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  16. nec validi possunt pontes venientis aquai
  17. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  18. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  19. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  20. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  21. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  22. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  23. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  24. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  25. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  26. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  27. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  28. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  29. Tum porro varios rerum sentimus odores
  30. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  31. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  32. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  33. quae tamen omnia corporea constare necessest
  34. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  35. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  36. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  37. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  38. at neque quo pacto persederit umor aquai
  39. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  40. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  41. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  42. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  43. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  44. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  45. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  46. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  47. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  48. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  49. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  50. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  51. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  52. invida praeclusit speciem natura videndi.
  53. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  54. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  55. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  56. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  57. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  58. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  59. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  60. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  61. omnia natura; namque est in rebus inane.
  62. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  63. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  64. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  65. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  66. quod si non esset, nulla ratione moveri
  67. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  68. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  69. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  70. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  71. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  72. multa modis multis varia ratione moveri
  73. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  74. non tam sollicito motu privata carerent
  75. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  76. undique materies quoniam stipata quiesset.
  77. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  78. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  79. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  80. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  81. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  82. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  83. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  84. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  85. inter saepta meant voces et clausa domorum
  86. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  87. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  88. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  89. Denique cur alias aliis praestare videmus
  90. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  91. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  92. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  93. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  94. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  95. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  96. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  97. at contra gravius plus in se corporis esse
  98. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  99. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  100. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  101. Illud in his rebus ne te deducere vero
  102. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  103. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  104. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  105. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  106. sic alias quoque res inter se posse moveri
  107. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  108. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  109. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  110. ni spatium dederint latices? concedere porro
  111. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  112. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  113. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  114. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  115. Postremo duo de concursu corpora lata
  116. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  117. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  118. is porro quamvis circum celerantibus auris
  119. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  120. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  121. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  122. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  123. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  124. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  125. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  126. nec tali ratione potest denserier aer
  127. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  128. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  129. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  130. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  131. multaque praeterea tibi possum commemorando
  132. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  133. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  134. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  135. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  136. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  137. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  138. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  139. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  140. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  141. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  142. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  143. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  144. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  145. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  146. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  147. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  148. argumentorum sit copia missa per auris.
  149. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  150. omnis ut est igitur per se natura duabus
  151. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  152. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  153. corpus enim per se communis dedicat esse
  154. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  155. haut erit occultis de rebus quo referentes
  156. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  157. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  158. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  159. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  160. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  161. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  162. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  163. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  164. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  165. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  166. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  167. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  168. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  169. rem prohibere queat per se transire meantem,
  170. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  171. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  172. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  173. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  174. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  175. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  176. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  177. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  178. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  179. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  180. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  181. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  182. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  183. discidio potis est seiungi seque gregari,
  184. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  185. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  186. servitium contra paupertas divitiaeque,
  187. libertas bellum concordia cetera quorum
  188. adventu manet incolumis natura abituque,
  189. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  190. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  191. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  192. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  193. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  194. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  195. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  196. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  197. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  198. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  199. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  200. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  201. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  202. denique materies si rerum nulla fuisset
  203. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  204. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  205. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  206. clara accendisset saevi certamina belli
  207. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  208. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  209. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  210. non ita uti corpus per se constare neque esse
  211. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  212. sed magis ut merito possis eventa vocare
  213. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  214. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  215. partim concilio quae constant principiorum.
  216. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  217. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  218. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  219. in rebus solido reperiri corpore posse.
  220. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  221. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  222. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  223. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  224. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  225. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  226. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  227. sensimus infuso lympharum rore superne.
  228. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  229. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  230. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  231. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  232. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  233. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  234. Principio quoniam duplex natura duarum
  235. dissimilis rerum longe constare repertast,
  236. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  237. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  238. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  239. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  240. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  241. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  242. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  243. materiem circum solidam constare necessest;
  244. nec res ulla potest vera ratione probari
  245. corpore inane suo celare atque intus habere,
  246. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  247. id porro nihil esse potest nisi materiai
  248. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  249. materies igitur, solido quae corpore constat,
  250. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  251. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  252. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  253. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  254. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  255. alternis igitur ni mirum corpus inani
  256. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  257. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  258. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  259. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  260. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  261. nec ratione queunt alia temptata labare;
  262. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  263. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  264. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  265. nec capere umorem neque item manabile frigus
  266. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  267. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  268. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  269. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  270. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  271. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  272. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  273. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  274. at quoniam supra docui nil posse creari
  275. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  276. esse inmortali primordia corpore debent,
  277. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  278. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  279. sunt igitur solida primordia simplicitate
  280. nec ratione queunt alia servata per aevom
  281. ex infinito iam tempore res reparare.
  282. denique si nullam finem natura parasset
  283. frangendis rebus, iam corpora materiai
  284. usque redacta forent aevo frangente priore,
  285. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  286. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  287. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  288. quam rursus refici; qua propter longa diei
  289. infinita aetas ante acti temporis omnis
  290. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  291. numquam relicuo reparari tempore posset.
  292. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  293. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  294. et finita simul generatim tempora rebus
  295. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  296. Huc accedit uti, solidissima materiai
  297. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  298. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  299. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  300. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  301. at contra si mollia sint primordia rerum,
  302. unde queant validi silices ferrumque creari,
  303. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  304. principio fundamenti natura carebit.
  305. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  306. quorum condenso magis omnia conciliatu
  307. artari possunt validasque ostendere viris.
  308. porro si nullast frangendis reddita finis
  309. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  310. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  311. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  312. at quoniam fragili natura praedita constant,
  313. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  314. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  315. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  316. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  317. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  318. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  319. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  320. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  321. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  322. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  323. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  324. commutari aliqua possent ratione revicta,
  325. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  326. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  327. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  328. nec totiens possent generatim saecla referre
  329. naturam mores victum motusque parentum.
  330. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  331. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  332. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  333. et minima constat natura nec fuit umquam
  334. per se secretum neque post hac esse valebit,
  335. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  336. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  337. agmine condenso naturam corporis explent;
  338. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  339. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  340. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  341. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  342. non ex illorum conventu conciliata,
  343. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  344. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  345. concedit natura reservans semina rebus.
  346. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  347. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  348. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  349. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  350. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  351. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  352. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  353. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  354. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  355. credere posse animum, victus fateare necessest
  356. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  357. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  358. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  359. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  360. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  361. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  362. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  363. non possunt ea quae debet genitalis habere
  364. materies, varios conexus pondera plagas
  365. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  366. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt