De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  2. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  3. et velit ardoris naturam linquere solam,
  4. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  5. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  6. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  7. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  8. et qui principium gignundis aera rebus
  9. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  10. fingere res ipsum per se terramve creare
  11. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  12. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  13. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  14. aera iungentes igni terramque liquori,
  15. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  16. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  17. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  18. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  19. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  20. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  21. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  22. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  23. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  24. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  25. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  26. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  27. quae cum magna modis multis miranda videtur
  28. gentibus humanis regio visendaque fertur
  29. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  30. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  31. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  32. carmina quin etiam divini pectoris eius
  33. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  34. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  35. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  36. partibus egregie multis multoque minores,
  37. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  38. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  39. sanctius et multo certa ratione magis quam
  40. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  41. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  42. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  43. Primum quod motus exempto rebus inani
  44. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  45. aera solem ignem terras animalia frugis
  46. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  47. deinde quod omnino finem non esse secandis
  48. corporibus facient neque pausam stare fragori
  49. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  50. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  51. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  52. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  53. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  54. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  55. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  56. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  57. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  58. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  59. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  60. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  61. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  62. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  63. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  64. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  65. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  66. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  67. quam contra res illorum retroque putari?
  68. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  69. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  70. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  71. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  72. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  73. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  74. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  75. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  76. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  77. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  78. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  79. at primordia gignundis in rebus oportet
  80. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  81. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  82. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  83. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  84. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  85. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  86. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  87. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  88. nec cessare haec inter se mutare, meare
  89. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  90. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  91. immutabile enim quiddam superare necessest,
  92. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  93. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  94. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  95. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  96. in commutatum veniunt, constare necessest
  97. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  98. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  99. quin potius tali natura praedita quaedam
  100. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  101. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  102. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  103. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  104. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  105. aeris e terra res omnis crescere alique;
  106. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  107. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  108. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  109. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  110. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  111. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  112. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  113. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  114. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  115. ni mirum quia multa modis communia multis
  116. multarum rerum in rebus primordia mixta
  117. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  118. atque eadem magni refert primordia saepe
  119. cum quibus et quali positura contineantur
  120. et quos inter se dent motus accipiantque;
  121. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  122. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  123. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  124. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  125. multa elementa vides multis communia verbis,
  126. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  127. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  128. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  129. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  130. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  131. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  132. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  133. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  134. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  135. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  136. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  137. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  138. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  139. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  140. ex aurique putat micis consistere posse
  141. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  142. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  143. cetera consimili fingit ratione putatque.
  144. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  145. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  146. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  147. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  148. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  149. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  150. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  151. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  152. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  153. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  154. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  155. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  156. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  157. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  158. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  159. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  160. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  161. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  162. * * *
  163. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  164. esse et habere in se nervorum corpora parva
  165. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  166. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  167. ex alienigenis rebus constare putetur,
  168. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  169. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  170. si sunt in terris, terram constare necessest
  171. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  172. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  173. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  174. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  175. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  176. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  177. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  178. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  179. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  180. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  181. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  182. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  183. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  184. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  185. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  186. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  187. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  188. et latices dulcis guttas similique sapore
  189. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  190. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  191. herbarum genera et fruges frondesque videri
  192. dispertita inter terram latitare minute,
  193. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  194. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  195. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  196. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  197. verum semina multimodis inmixta latere
  198. multarum rerum in rebus communia debent.
  199. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  200. arboribus vicina cacumina summa terantur
  201. inter se validis facere id cogentibus austris,
  202. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  203. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  204. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  205. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  206. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  207. non possent ullum tempus celarier ignes,
  208. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  209. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  210. permagni referre eadem primordia saepe
  211. cum quibus et quali positura contineantur
  212. et quos inter se dent motus accipiantque,
  213. atque eadem paulo inter se mutata creare
  214. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  215. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  216. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  217. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  218. si fieri non posse putas, quin materiai
  219. corpora consimili natura praedita fingas,
  220. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  221. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  222. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  223. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  224. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  225. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  226. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  227. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  228. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  229. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  230. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  231. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  232. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  233. primum quod magnis doceo de rebus et artis