De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  2. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  3. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  4. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  5. denique materies si rerum nulla fuisset
  6. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  7. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  8. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  9. clara accendisset saevi certamina belli
  10. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  11. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  12. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  13. non ita uti corpus per se constare neque esse
  14. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  15. sed magis ut merito possis eventa vocare
  16. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  17. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  18. partim concilio quae constant principiorum.
  19. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  20. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  21. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  22. in rebus solido reperiri corpore posse.
  23. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  24. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  25. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  26. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  27. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  28. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  29. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  30. sensimus infuso lympharum rore superne.
  31. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  32. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  33. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  34. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  35. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  36. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  37. Principio quoniam duplex natura duarum
  38. dissimilis rerum longe constare repertast,
  39. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  40. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  41. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  42. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  43. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  44. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  45. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  46. materiem circum solidam constare necessest;
  47. nec res ulla potest vera ratione probari
  48. corpore inane suo celare atque intus habere,
  49. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  50. id porro nihil esse potest nisi materiai
  51. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  52. materies igitur, solido quae corpore constat,
  53. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  54. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  55. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  56. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  57. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  58. alternis igitur ni mirum corpus inani
  59. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  60. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  61. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  62. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  63. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  64. nec ratione queunt alia temptata labare;
  65. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  66. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  67. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  68. nec capere umorem neque item manabile frigus
  69. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  70. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  71. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  72. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  73. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  74. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  75. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  76. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  77. at quoniam supra docui nil posse creari
  78. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  79. esse inmortali primordia corpore debent,
  80. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  81. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  82. sunt igitur solida primordia simplicitate
  83. nec ratione queunt alia servata per aevom
  84. ex infinito iam tempore res reparare.
  85. denique si nullam finem natura parasset
  86. frangendis rebus, iam corpora materiai
  87. usque redacta forent aevo frangente priore,
  88. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  89. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  90. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  91. quam rursus refici; qua propter longa diei
  92. infinita aetas ante acti temporis omnis
  93. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  94. numquam relicuo reparari tempore posset.
  95. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  96. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  97. et finita simul generatim tempora rebus
  98. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  99. Huc accedit uti, solidissima materiai
  100. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  101. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  102. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  103. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  104. at contra si mollia sint primordia rerum,
  105. unde queant validi silices ferrumque creari,
  106. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  107. principio fundamenti natura carebit.
  108. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  109. quorum condenso magis omnia conciliatu
  110. artari possunt validasque ostendere viris.
  111. porro si nullast frangendis reddita finis
  112. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  113. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  114. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  115. at quoniam fragili natura praedita constant,
  116. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  117. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  118. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  119. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  120. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  121. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  122. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  123. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  124. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  125. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  126. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  127. commutari aliqua possent ratione revicta,
  128. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  129. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  130. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  131. nec totiens possent generatim saecla referre
  132. naturam mores victum motusque parentum.
  133. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  134. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  135. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  136. et minima constat natura nec fuit umquam
  137. per se secretum neque post hac esse valebit,
  138. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  139. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  140. agmine condenso naturam corporis explent;
  141. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  142. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  143. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  144. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  145. non ex illorum conventu conciliata,
  146. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  147. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  148. concedit natura reservans semina rebus.
  149. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  150. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  151. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  152. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  153. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  154. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  155. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  156. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  157. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  158. credere posse animum, victus fateare necessest
  159. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  160. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  161. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  162. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  163. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  164. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  165. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  166. non possunt ea quae debet genitalis habere
  167. materies, varios conexus pondera plagas
  168. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  169. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  170. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  171. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  172. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  173. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  174. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  175. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  176. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  177. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  178. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  179. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  180. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  181. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  182. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  183. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  184. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  185. languidior porro disiectis disque supatis.
  186. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  187. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  188. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  189. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  190. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  191. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  192. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  193. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  194. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  195. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  196. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  197. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  198. ut videas non e stipatis partibus esse.
  199. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  200. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  201. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  202. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  203. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  204. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  205. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  206. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  207. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  208. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  209. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  210. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  211. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  212. naturam res et convertunt corpora sese,
  213. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  214. nil referret enim quaedam decedere, abire
  215. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  216. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  217. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  218. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  219. concursus motus ordo positura figurae
  220. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  221. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  222. praeterea rei quae corpora mittere possit
  223. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  224. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  225. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  226. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  227. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  228. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  229. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  230. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  231. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  232. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  233. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis