De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  2. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  3. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  4. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  5. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  6. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  7. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  8. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  9. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  10. naturam res et convertunt corpora sese,
  11. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  12. nil referret enim quaedam decedere, abire
  13. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  14. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  15. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  16. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  17. concursus motus ordo positura figurae
  18. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  19. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  20. praeterea rei quae corpora mittere possit
  21. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  22. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  23. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  24. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  25. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  26. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  27. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  28. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  29. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  30. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  31. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  32. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  33. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  34. et velit ardoris naturam linquere solam,
  35. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  36. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.