De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies, varios conexus pondera plagas
  2. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  3. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  4. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  5. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  6. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  7. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  8. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  9. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  10. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  11. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  12. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  13. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  14. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  15. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  16. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  17. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  18. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  19. languidior porro disiectis disque supatis.
  20. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  21. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  22. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  23. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  24. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  25. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  26. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  27. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  28. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  29. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  30. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  31. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  32. ut videas non e stipatis partibus esse.
  33. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  34. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  35. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  36. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor