De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  2. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  3. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  4. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  5. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  6. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  7. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  8. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  9. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  10. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  11. naturam res et convertunt corpora sese,
  12. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  13. nil referret enim quaedam decedere, abire
  14. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  15. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  16. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  17. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  18. concursus motus ordo positura figurae
  19. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  20. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  21. praeterea rei quae corpora mittere possit
  22. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  23. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  24. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  25. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  26. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  27. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  28. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  29. credit enim sensus ignem cognoscere vere,