De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  2. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  3. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  4. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  5. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  6. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  7. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  8. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  9. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  10. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  11. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  12. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  13. naturam res et convertunt corpora sese,
  14. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  15. nil referret enim quaedam decedere, abire
  16. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  17. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  18. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  19. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  20. concursus motus ordo positura figurae
  21. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  22. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  23. praeterea rei quae corpora mittere possit
  24. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  25. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  26. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  27. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  28. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  29. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  30. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  31. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  32. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  33. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  34. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  35. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  36. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  37. et velit ardoris naturam linquere solam,
  38. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  39. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  40. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  41. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  42. et qui principium gignundis aera rebus
  43. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  44. fingere res ipsum per se terramve creare
  45. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  46. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  47. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  48. aera iungentes igni terramque liquori,
  49. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  50. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  51. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  52. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  53. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  54. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  55. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  56. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  57. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  58. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  59. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  60. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  61. quae cum magna modis multis miranda videtur
  62. gentibus humanis regio visendaque fertur
  63. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  64. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  65. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  66. carmina quin etiam divini pectoris eius
  67. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  68. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  69. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  70. partibus egregie multis multoque minores,
  71. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  72. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  73. sanctius et multo certa ratione magis quam
  74. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  75. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  76. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  77. Primum quod motus exempto rebus inani
  78. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  79. aera solem ignem terras animalia frugis
  80. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  81. deinde quod omnino finem non esse secandis
  82. corporibus facient neque pausam stare fragori
  83. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  84. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  85. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  86. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  87. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  88. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  89. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  90. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  91. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  92. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  93. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  94. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  95. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  96. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  97. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  98. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  99. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  100. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  101. quam contra res illorum retroque putari?
  102. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  103. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  104. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  105. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  106. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  107. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  108. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  109. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  110. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  111. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  112. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  113. at primordia gignundis in rebus oportet
  114. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  115. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  116. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  117. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  118. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  119. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  120. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  121. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  122. nec cessare haec inter se mutare, meare
  123. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  124. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  125. immutabile enim quiddam superare necessest,
  126. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  127. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  128. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  129. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  130. in commutatum veniunt, constare necessest
  131. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  132. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  133. quin potius tali natura praedita quaedam
  134. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  135. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  136. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  137. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  138. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  139. aeris e terra res omnis crescere alique;
  140. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  141. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  142. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  143. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  144. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  145. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  146. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  147. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  148. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  149. ni mirum quia multa modis communia multis
  150. multarum rerum in rebus primordia mixta
  151. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  152. atque eadem magni refert primordia saepe
  153. cum quibus et quali positura contineantur
  154. et quos inter se dent motus accipiantque;
  155. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  156. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  157. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  158. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  159. multa elementa vides multis communia verbis,
  160. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  161. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  162. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  163. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  164. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  165. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  166. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  167. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  168. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  169. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  170. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  171. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  172. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  173. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  174. ex aurique putat micis consistere posse
  175. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  176. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  177. cetera consimili fingit ratione putatque.
  178. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  179. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  180. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  181. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  182. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  183. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  184. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  185. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  186. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  187. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  188. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  189. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  190. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  191. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  192. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  193. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  194. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  195. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  196. * * *
  197. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  198. esse et habere in se nervorum corpora parva
  199. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  200. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  201. ex alienigenis rebus constare putetur,
  202. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  203. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  204. si sunt in terris, terram constare necessest
  205. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  206. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  207. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  208. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  209. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  210. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  211. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  212. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  213. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  214. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  215. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  216. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  217. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  218. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  219. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  220. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  221. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  222. et latices dulcis guttas similique sapore
  223. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  224. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  225. herbarum genera et fruges frondesque videri
  226. dispertita inter terram latitare minute,
  227. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  228. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  229. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  230. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  231. verum semina multimodis inmixta latere
  232. multarum rerum in rebus communia debent.
  233. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  234. arboribus vicina cacumina summa terantur
  235. inter se validis facere id cogentibus austris,
  236. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  237. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  238. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  239. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  240. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  241. non possent ullum tempus celarier ignes,
  242. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  243. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  244. permagni referre eadem primordia saepe
  245. cum quibus et quali positura contineantur
  246. et quos inter se dent motus accipiantque,
  247. atque eadem paulo inter se mutata creare
  248. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  249. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  250. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  251. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  252. si fieri non posse putas, quin materiai
  253. corpora consimili natura praedita fingas,
  254. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  255. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  256. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  257. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  258. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  259. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  260. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  261. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  262. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  263. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  264. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  265. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  266. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  267. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  268. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  269. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  270. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  271. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  272. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  273. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  274. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  275. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  276. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  277. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  278. sed potius tali facto recreata valescat,
  279. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  280. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  281. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  282. carmine Pierio rationem exponere nostram
  283. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  284. si tibi forte animum tali ratione tenere
  285. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  286. naturam rerum, qua constet compta figura.
  287. Sed quoniam docui solidissima materiai
  288. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  289. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  290. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  291. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  292. pervideamus utrum finitum funditus omne
  293. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  294. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  295. finitumst; namque extremum debebat habere.
  296. extremum porro nullius posse videtur
  297. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  298. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  299. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  300. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  301. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  302. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  303. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  304. Praeterea si iam finitum constituatur
  305. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  306. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  307. id validis utrum contortum viribus ire
  308. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  309. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  310. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  311. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  312. cogit ut exempta concedas fine patere.
  313. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  314. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  315. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  316. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  317. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  318. fiet uti nusquam possit consistere finis
  319. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  320. Praeterea spatium summai totius omne
  321. undique si inclusum certis consisteret oris
  322. finitumque foret, iam copia materiai
  323. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  324. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  325. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  326. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  327. ex infinito iam tempore subsidendo.
  328. at nunc ni mirum requies data principiorum
  329. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  330. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  331. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  332. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  333. ex infinito cita corpora materiai.
  334. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  335. aer dissaepit collis atque aera montes,
  336. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  337. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  338. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  339. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  340. perpetuo possint aevi labentia tractu
  341. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  342. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  343. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  344. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  345. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  346. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  347. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  348. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  349. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  350. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  351. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  352. exiguum possent horai sistere tempus;
  353. nam dispulsa suo de coetu materiai
  354. copia ferretur magnum per inane soluta,
  355. sive adeo potius numquam concreta creasset
  356. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  357. nam certe neque consilio primordia rerum
  358. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  359. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  360. sed quia multa modis multis mutata per omne
  361. ex infinito vexantur percita plagis,
  362. omne genus motus et coetus experiundo
  363. tandem deveniunt in talis disposituras,
  364. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  365. et multos etiam magnos servata per annos
  366. ut semel in motus coniectast convenientis,
  367. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  368. integrent amnes et solis terra vapore
  369. fota novet fetus summissaque gens animantum
  370. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  371. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  372. ex infinito suboriri copia posset,
  373. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  374. nam vel uti privata cibo natura animantum
  375. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  376. dissolui simul ac defecit suppeditare
  377. materies aliqua ratione aversa viai.
  378. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  379. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  380. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  381. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  382. inter dum resilire tamen coguntur et una
  383. principiis rerum spatium tempusque fugai
  384. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  385. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  386. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  387. infinita opus est vis undique materiai.
  388. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  389. in medium summae quod dicunt omnia niti
  390. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  391. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  392. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  393. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  394. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  395. nitier in terraque retro requiescere posta,
  396. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  397. et simili ratione animalia suppa vagari
  398. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  399. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  400. sponte sua possint in caeli templa volare;
  401. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  402. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  403. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  404. sed vanus stolidis haec * * *
  405. amplexi quod habent perv * * *
  406. nam medium nihil esse potest * * *
  407. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  408. possit ibi quicquam consistere * * *
  409. quam quavis alia longe ratione * * *
  410. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  411. per medium, per non medium, concedere debet
  412. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  413. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  414. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  415. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  416. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  417. haud igitur possunt tali ratione teneri
  418. res in concilium medii cuppedine victae.
  419. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  420. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  421. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  422. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  423. at contra tenuis exponunt aeris auras
  424. et calidos simul a medio differrier ignis,
  425. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  426. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  427. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  428. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  429. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  430. ---
  431. ---
  432. ---
  433. ---
  434. ---
  435. ---
  436. ---
  437. ---
  438. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  439. diffugiant subito magnum per inane soluta
  440. et ne cetera consimili ratione sequantur
  441. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  442. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  443. inter permixtas rerum caelique ruinas
  444. corpora solventes abeat per inane profundum,
  445. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  446. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  447. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  448. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  449. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  450. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  451. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  452. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  453. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,