De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  2. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  3. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  4. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  5. res quibus occultas penitus convisere possis.
  6. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  7. non radii solis neque lucida tela diei
  8. discutiant, sed naturae species ratioque.
  9. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  10. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  11. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  12. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  13. quorum operum causas nulla ratione videre
  14. possunt ac fieri divino numine rentur.
  15. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  16. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  17. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  18. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  19. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  20. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  21. e mare primum homines, e terra posset oriri
  22. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  23. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  24. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  25. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  26. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  27. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  28. qui posset mater rebus consistere certa?
  29. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  30. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  31. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  32. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  33. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  34. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  35. vites autumno fundi suadente videmus,
  36. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  37. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  38. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  39. tuto res teneras effert in luminis oras?
  40. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  41. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  42. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  43. concilio possent arceri tempore iniquo.
  44. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  45. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  46. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  47. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  48. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  49. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  50. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  51. quicque sua de materia grandescere alique.
  52. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  53. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  54. nec porro secreta cibo natura animantum
  55. propagare genus possit vitamque tueri;
  56. ut potius multis communia corpora rebus
  57. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  58. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  59. Denique cur homines tantos natura parare
  60. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  61. transire et magnos manibus divellere montis
  62. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  63. si non, materies quia rebus reddita certast
  64. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  65. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  66. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  67. aeris in teneras possint proferrier auras.
  68. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  69. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  70. esse videlicet in terris primordia rerum
  71. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  72. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  73. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  74. sponte sua multo fieri meliora videres.
  75. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  76. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  77. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  78. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  79. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  80. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  81. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  82. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  83. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  84. nullius exitium patitur natura videri.
  85. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  86. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  87. unde animale genus generatim in lumina vitae
  88. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  89. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  90. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  91. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  92. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  93. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  94. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  95. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  96. inmortali sunt natura praedita certe.
  97. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  98. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  99. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  100. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  101. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  102. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  103. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  104. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  105. dissimiles constant aeternaque materies est,
  106. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  107. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  108. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  109. discidio redeunt in corpora materiai.
  110. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  111. in gremium matris terrai praecipitavit;
  112. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  113. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  114. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  115. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  116. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  117. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  118. corpora deponunt et candens lacteus umor
  119. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  120. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  121. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  122. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  123. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  124. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  125. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  126. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  127. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  128. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  129. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  130. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  131. Principio venti vis verberat incita corpus
  132. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  133. inter dum rapido percurrens turbine campos
  134. arboribus magnis sternit montisque supremos
  135. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  136. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  137. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  138. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  139. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  140. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  141. et cum mollis aquae fertur natura repente
  142. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  143. montibus ex altis magnus decursus aquai
  144. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  145. nec validi possunt pontes venientis aquai
  146. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  147. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  148. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  149. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  150. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  151. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  152. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  153. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  154. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  155. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  156. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  157. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  158. Tum porro varios rerum sentimus odores
  159. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  160. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  161. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  162. quae tamen omnia corporea constare necessest
  163. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  164. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  165. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  166. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.
  167. at neque quo pacto persederit umor aquai
  168. visumst nec rursum quo pacto fugerit aestu.
  169. in parvas igitur partis dispergitur umor,
  170. quas oculi nulla possunt ratione videre.
  171. quin etiam multis solis redeuntibus annis
  172. anulus in digito subter tenuatur habendo,
  173. stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri
  174. ferreus occulte decrescit vomer in arvis,
  175. strataque iam volgi pedibus detrita viarum
  176. saxea conspicimus; tum portas propter aena
  177. signa manus dextras ostendunt adtenuari
  178. saepe salutantum tactu praeterque meantum.
  179. haec igitur minui, cum sint detrita, videmus.
  180. sed quae corpora decedant in tempore quoque,
  181. invida praeclusit speciem natura videndi.
  182. Postremo quae cumque dies naturaque rebus
  183. paulatim tribuit moderatim crescere cogens,
  184. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  185. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  186. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  187. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  188. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  189. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  190. omnia natura; namque est in rebus inane.
  191. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  192. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  193. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  194. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  195. quod si non esset, nulla ratione moveri
  196. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  197. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  198. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  199. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  200. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  201. multa modis multis varia ratione moveri
  202. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  203. non tam sollicito motu privata carerent
  204. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  205. undique materies quoniam stipata quiesset.
  206. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  207. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  208. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  209. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  210. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  211. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  212. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  213. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  214. inter saepta meant voces et clausa domorum
  215. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  216. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  217. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  218. Denique cur alias aliis praestare videmus
  219. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  220. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  221. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  222. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  223. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  224. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  225. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  226. at contra gravius plus in se corporis esse
  227. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  228. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  229. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  230. Illud in his rebus ne te deducere vero
  231. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  232. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  233. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  234. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  235. sic alias quoque res inter se posse moveri
  236. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  237. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  238. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  239. ni spatium dederint latices? concedere porro
  240. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  241. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  242. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  243. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  244. Postremo duo de concursu corpora lata
  245. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  246. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  247. is porro quamvis circum celerantibus auris
  248. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  249. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  250. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  251. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  252. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  253. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  254. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  255. nec tali ratione potest denserier aer
  256. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  257. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  258. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  259. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  260. multaque praeterea tibi possum commemorando
  261. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  262. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  263. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  264. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  265. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  266. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  267. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  268. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  269. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  270. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  271. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  272. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  273. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  274. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  275. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  276. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  277. argumentorum sit copia missa per auris.
  278. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  279. omnis ut est igitur per se natura duabus
  280. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  281. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  282. corpus enim per se communis dedicat esse
  283. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  284. haut erit occultis de rebus quo referentes
  285. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  286. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  287. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  288. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  289. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  290. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  291. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  292. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  293. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  294. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  295. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  296. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  297. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  298. rem prohibere queat per se transire meantem,
  299. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  300. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  301. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  302. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  303. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  304. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  305. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  306. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  307. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  308. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  309. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  310. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  311. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  312. discidio potis est seiungi seque gregari,
  313. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  314. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  315. servitium contra paupertas divitiaeque,
  316. libertas bellum concordia cetera quorum
  317. adventu manet incolumis natura abituque,
  318. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  319. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  320. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  321. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  322. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  323. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  324. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  325. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  326. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  327. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  328. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  329. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  330. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  331. denique materies si rerum nulla fuisset
  332. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  333. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  334. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  335. clara accendisset saevi certamina belli
  336. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  337. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  338. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  339. non ita uti corpus per se constare neque esse
  340. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  341. sed magis ut merito possis eventa vocare
  342. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  343. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  344. partim concilio quae constant principiorum.
  345. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  346. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  347. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  348. in rebus solido reperiri corpore posse.
  349. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  350. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  351. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  352. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  353. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  354. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  355. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  356. sensimus infuso lympharum rore superne.
  357. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  358. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  359. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  360. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  361. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  362. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  363. Principio quoniam duplex natura duarum
  364. dissimilis rerum longe constare repertast,
  365. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  366. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  367. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  368. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  369. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  370. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  371. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  372. materiem circum solidam constare necessest;
  373. nec res ulla potest vera ratione probari
  374. corpore inane suo celare atque intus habere,
  375. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  376. id porro nihil esse potest nisi materiai
  377. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  378. materies igitur, solido quae corpore constat,
  379. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  380. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  381. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  382. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  383. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  384. alternis igitur ni mirum corpus inani
  385. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  386. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  387. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  388. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  389. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  390. nec ratione queunt alia temptata labare;
  391. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  392. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  393. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  394. nec capere umorem neque item manabile frigus
  395. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  396. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  397. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  398. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  399. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  400. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  401. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  402. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  403. at quoniam supra docui nil posse creari
  404. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  405. esse inmortali primordia corpore debent,
  406. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  407. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  408. sunt igitur solida primordia simplicitate
  409. nec ratione queunt alia servata per aevom
  410. ex infinito iam tempore res reparare.
  411. denique si nullam finem natura parasset
  412. frangendis rebus, iam corpora materiai
  413. usque redacta forent aevo frangente priore,
  414. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  415. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  416. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  417. quam rursus refici; qua propter longa diei
  418. infinita aetas ante acti temporis omnis
  419. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  420. numquam relicuo reparari tempore posset.
  421. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  422. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  423. et finita simul generatim tempora rebus
  424. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  425. Huc accedit uti, solidissima materiai
  426. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  427. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  428. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  429. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  430. at contra si mollia sint primordia rerum,
  431. unde queant validi silices ferrumque creari,
  432. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  433. principio fundamenti natura carebit.
  434. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  435. quorum condenso magis omnia conciliatu
  436. artari possunt validasque ostendere viris.
  437. porro si nullast frangendis reddita finis
  438. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  439. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  440. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  441. at quoniam fragili natura praedita constant,
  442. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  443. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  444. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  445. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  446. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  447. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  448. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  449. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  450. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  451. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  452. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  453. commutari aliqua possent ratione revicta,
  454. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  455. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  456. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  457. nec totiens possent generatim saecla referre
  458. naturam mores victum motusque parentum.
  459. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  460. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  461. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  462. et minima constat natura nec fuit umquam
  463. per se secretum neque post hac esse valebit,
  464. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  465. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  466. agmine condenso naturam corporis explent;
  467. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  468. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  469. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  470. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  471. non ex illorum conventu conciliata,
  472. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  473. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  474. concedit natura reservans semina rebus.
  475. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  476. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  477. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  478. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  479. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  480. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  481. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  482. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  483. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  484. credere posse animum, victus fateare necessest
  485. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  486. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  487. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  488. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  489. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  490. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  491. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  492. non possunt ea quae debet genitalis habere
  493. materies, varios conexus pondera plagas
  494. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  495. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  496. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  497. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  498. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  499. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  500. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  501. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  502. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  503. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  504. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  505. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  506. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  507. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  508. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  509. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  510. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  511. languidior porro disiectis disque supatis.
  512. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  513. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  514. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  515. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  516. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  517. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  518. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  519. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  520. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  521. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  522. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  523. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  524. ut videas non e stipatis partibus esse.
  525. Quod si forte alia credunt ratione potesse