De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  2. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  3. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  4. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  5. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  6. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  7. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  8. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  9. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  10. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  11. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  12. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  13. ut videas non e stipatis partibus esse.
  14. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  15. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  16. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  17. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  18. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  19. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  20. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  21. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  22. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  23. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  24. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  25. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  26. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  27. naturam res et convertunt corpora sese,
  28. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  29. nil referret enim quaedam decedere, abire
  30. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  31. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  32. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  33. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  34. concursus motus ordo positura figurae
  35. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  36. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  37. praeterea rei quae corpora mittere possit
  38. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  39. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  40. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  41. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  42. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  43. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  44. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  45. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  46. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  47. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  48. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  49. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  50. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  51. et velit ardoris naturam linquere solam,
  52. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  53. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  54. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  55. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  56. et qui principium gignundis aera rebus
  57. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  58. fingere res ipsum per se terramve creare
  59. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  60. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  61. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  62. aera iungentes igni terramque liquori,
  63. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  64. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  65. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  66. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  67. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  68. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  69. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  70. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  71. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  72. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  73. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  74. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  75. quae cum magna modis multis miranda videtur
  76. gentibus humanis regio visendaque fertur
  77. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  78. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  79. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  80. carmina quin etiam divini pectoris eius
  81. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  82. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  83. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  84. partibus egregie multis multoque minores,
  85. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  86. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  87. sanctius et multo certa ratione magis quam
  88. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  89. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  90. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  91. Primum quod motus exempto rebus inani
  92. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  93. aera solem ignem terras animalia frugis
  94. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  95. deinde quod omnino finem non esse secandis
  96. corporibus facient neque pausam stare fragori
  97. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  98. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  99. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  100. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  101. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  102. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  103. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  104. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  105. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  106. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  107. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  108. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  109. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  110. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  111. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  112. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  113. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  114. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  115. quam contra res illorum retroque putari?
  116. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  117. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  118. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  119. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  120. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  121. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  122. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  123. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  124. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  125. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  126. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  127. at primordia gignundis in rebus oportet
  128. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  129. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  130. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  131. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  132. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  133. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  134. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  135. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  136. nec cessare haec inter se mutare, meare
  137. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  138. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  139. immutabile enim quiddam superare necessest,
  140. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  141. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  142. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  143. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  144. in commutatum veniunt, constare necessest
  145. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  146. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  147. quin potius tali natura praedita quaedam
  148. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  149. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  150. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  151. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  152. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  153. aeris e terra res omnis crescere alique;
  154. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  155. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  156. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  157. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  158. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  159. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  160. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  161. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  162. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  163. ni mirum quia multa modis communia multis
  164. multarum rerum in rebus primordia mixta
  165. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  166. atque eadem magni refert primordia saepe
  167. cum quibus et quali positura contineantur
  168. et quos inter se dent motus accipiantque;
  169. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  170. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  171. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  172. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  173. multa elementa vides multis communia verbis,
  174. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  175. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  176. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  177. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  178. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  179. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  180. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  181. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  182. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  183. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  184. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  185. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  186. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  187. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  188. ex aurique putat micis consistere posse
  189. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  190. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  191. cetera consimili fingit ratione putatque.
  192. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  193. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  194. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  195. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  196. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  197. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  198. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  199. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  200. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  201. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  202. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  203. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  204. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  205. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  206. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  207. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  208. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  209. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  210. * * *
  211. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  212. esse et habere in se nervorum corpora parva
  213. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  214. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  215. ex alienigenis rebus constare putetur,
  216. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  217. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,