De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  2. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  3. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  4. rem prohibere queat per se transire meantem,
  5. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  6. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  7. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  8. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  9. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  10. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  11. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  12. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  13. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  14. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  15. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  16. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  17. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  18. discidio potis est seiungi seque gregari,
  19. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  20. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  21. servitium contra paupertas divitiaeque,
  22. libertas bellum concordia cetera quorum
  23. adventu manet incolumis natura abituque,
  24. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  25. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  26. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  27. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  28. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  29. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  30. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  31. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  32. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  33. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  34. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  35. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  36. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  37. denique materies si rerum nulla fuisset
  38. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  39. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  40. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  41. clara accendisset saevi certamina belli
  42. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  43. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  44. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  45. non ita uti corpus per se constare neque esse
  46. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  47. sed magis ut merito possis eventa vocare
  48. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  49. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  50. partim concilio quae constant principiorum.
  51. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  52. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  53. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  54. in rebus solido reperiri corpore posse.
  55. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  56. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  57. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  58. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  59. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  60. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  61. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  62. sensimus infuso lympharum rore superne.
  63. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  64. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  65. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  66. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  67. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  68. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  69. Principio quoniam duplex natura duarum
  70. dissimilis rerum longe constare repertast,
  71. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  72. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  73. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  74. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  75. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  76. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  77. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  78. materiem circum solidam constare necessest;
  79. nec res ulla potest vera ratione probari
  80. corpore inane suo celare atque intus habere,
  81. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  82. id porro nihil esse potest nisi materiai
  83. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  84. materies igitur, solido quae corpore constat,
  85. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  86. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  87. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  88. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  89. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  90. alternis igitur ni mirum corpus inani
  91. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  92. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  93. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  94. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  95. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  96. nec ratione queunt alia temptata labare;
  97. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  98. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  99. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  100. nec capere umorem neque item manabile frigus
  101. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  102. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  103. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  104. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  105. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  106. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  107. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  108. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  109. at quoniam supra docui nil posse creari
  110. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  111. esse inmortali primordia corpore debent,
  112. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  113. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  114. sunt igitur solida primordia simplicitate
  115. nec ratione queunt alia servata per aevom
  116. ex infinito iam tempore res reparare.
  117. denique si nullam finem natura parasset
  118. frangendis rebus, iam corpora materiai
  119. usque redacta forent aevo frangente priore,
  120. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  121. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  122. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  123. quam rursus refici; qua propter longa diei
  124. infinita aetas ante acti temporis omnis
  125. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  126. numquam relicuo reparari tempore posset.
  127. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  128. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  129. et finita simul generatim tempora rebus
  130. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  131. Huc accedit uti, solidissima materiai
  132. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  133. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  134. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  135. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  136. at contra si mollia sint primordia rerum,
  137. unde queant validi silices ferrumque creari,
  138. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  139. principio fundamenti natura carebit.
  140. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  141. quorum condenso magis omnia conciliatu
  142. artari possunt validasque ostendere viris.
  143. porro si nullast frangendis reddita finis
  144. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  145. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  146. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  147. at quoniam fragili natura praedita constant,
  148. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  149. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  150. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  151. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  152. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  153. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  154. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  155. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  156. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  157. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  158. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  159. commutari aliqua possent ratione revicta,
  160. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  161. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  162. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  163. nec totiens possent generatim saecla referre
  164. naturam mores victum motusque parentum.
  165. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  166. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  167. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  168. et minima constat natura nec fuit umquam
  169. per se secretum neque post hac esse valebit,
  170. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  171. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  172. agmine condenso naturam corporis explent;
  173. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  174. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  175. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  176. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  177. non ex illorum conventu conciliata,
  178. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  179. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  180. concedit natura reservans semina rebus.
  181. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  182. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  183. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  184. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  185. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  186. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  187. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  188. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  189. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  190. credere posse animum, victus fateare necessest
  191. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  192. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  193. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  194. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  195. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  196. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  197. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  198. non possunt ea quae debet genitalis habere
  199. materies, varios conexus pondera plagas
  200. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  201. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  202. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  203. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  204. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  205. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  206. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  207. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  208. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  209. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  210. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  211. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  212. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  213. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  214. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  215. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  216. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  217. languidior porro disiectis disque supatis.