De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  2. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  3. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  4. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  5. languidior porro disiectis disque supatis.
  6. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  7. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  8. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  9. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  10. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  11. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  12. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  13. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  14. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  15. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  16. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  17. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  18. ut videas non e stipatis partibus esse.
  19. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  20. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  21. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  22. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  23. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  24. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  25. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  26. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  27. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  28. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  29. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  30. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  31. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  32. naturam res et convertunt corpora sese,
  33. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  34. nil referret enim quaedam decedere, abire
  35. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  36. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  37. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  38. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  39. concursus motus ordo positura figurae
  40. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  41. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  42. praeterea rei quae corpora mittere possit
  43. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  44. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  45. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  46. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  47. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  48. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  49. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  50. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  51. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  52. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  53. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  54. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  55. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  56. et velit ardoris naturam linquere solam,
  57. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  58. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  59. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  60. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  61. et qui principium gignundis aera rebus
  62. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  63. fingere res ipsum per se terramve creare
  64. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  65. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  66. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  67. aera iungentes igni terramque liquori,
  68. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  69. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  70. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  71. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  72. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  73. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  74. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  75. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  76. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  77. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  78. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  79. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  80. quae cum magna modis multis miranda videtur
  81. gentibus humanis regio visendaque fertur
  82. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  83. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  84. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  85. carmina quin etiam divini pectoris eius
  86. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  87. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  88. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  89. partibus egregie multis multoque minores,
  90. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  91. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  92. sanctius et multo certa ratione magis quam
  93. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  94. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  95. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  96. Primum quod motus exempto rebus inani
  97. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  98. aera solem ignem terras animalia frugis
  99. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  100. deinde quod omnino finem non esse secandis
  101. corporibus facient neque pausam stare fragori
  102. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  103. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  104. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  105. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  106. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  107. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  108. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  109. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  110. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  111. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  112. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  113. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  114. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  115. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  116. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  117. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  118. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  119. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  120. quam contra res illorum retroque putari?
  121. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  122. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  123. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  124. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  125. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  126. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  127. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  128. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  129. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  130. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  131. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  132. at primordia gignundis in rebus oportet
  133. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  134. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  135. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  136. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  137. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  138. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  139. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  140. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  141. nec cessare haec inter se mutare, meare
  142. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  143. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  144. immutabile enim quiddam superare necessest,
  145. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  146. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  147. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  148. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  149. in commutatum veniunt, constare necessest
  150. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  151. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  152. quin potius tali natura praedita quaedam
  153. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  154. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  155. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  156. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  157. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  158. aeris e terra res omnis crescere alique;
  159. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  160. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  161. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  162. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  163. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  164. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  165. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  166. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  167. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  168. ni mirum quia multa modis communia multis
  169. multarum rerum in rebus primordia mixta
  170. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  171. atque eadem magni refert primordia saepe
  172. cum quibus et quali positura contineantur
  173. et quos inter se dent motus accipiantque;
  174. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  175. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  176. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  177. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  178. multa elementa vides multis communia verbis,
  179. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  180. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  181. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  182. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  183. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  184. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  185. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  186. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  187. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  188. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  189. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  190. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  191. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  192. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  193. ex aurique putat micis consistere posse
  194. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  195. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  196. cetera consimili fingit ratione putatque.
  197. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  198. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  199. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  200. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  201. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  202. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  203. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  204. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  205. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  206. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  207. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  208. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  209. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  210. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  211. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  212. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  213. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  214. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  215. * * *
  216. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  217. esse et habere in se nervorum corpora parva
  218. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  219. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  220. ex alienigenis rebus constare putetur,
  221. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  222. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  223. si sunt in terris, terram constare necessest
  224. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  225. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  226. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  227. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  228. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  229. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  230. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  231. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  232. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  233. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  234. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  235. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  236. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  237. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  238. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  239. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  240. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  241. et latices dulcis guttas similique sapore
  242. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  243. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  244. herbarum genera et fruges frondesque videri
  245. dispertita inter terram latitare minute,
  246. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  247. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  248. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  249. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  250. verum semina multimodis inmixta latere
  251. multarum rerum in rebus communia debent.
  252. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  253. arboribus vicina cacumina summa terantur
  254. inter se validis facere id cogentibus austris,
  255. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  256. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  257. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  258. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  259. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  260. non possent ullum tempus celarier ignes,
  261. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  262. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  263. permagni referre eadem primordia saepe
  264. cum quibus et quali positura contineantur
  265. et quos inter se dent motus accipiantque,
  266. atque eadem paulo inter se mutata creare
  267. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  268. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  269. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  270. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  271. si fieri non posse putas, quin materiai
  272. corpora consimili natura praedita fingas,
  273. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  274. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  275. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  276. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  277. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  278. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  279. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  280. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  281. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  282. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  283. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  284. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  285. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  286. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  287. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  288. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  289. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  290. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  291. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  292. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  293. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  294. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  295. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  296. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  297. sed potius tali facto recreata valescat,
  298. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  299. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  300. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  301. carmine Pierio rationem exponere nostram
  302. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  303. si tibi forte animum tali ratione tenere
  304. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  305. naturam rerum, qua constet compta figura.
  306. Sed quoniam docui solidissima materiai
  307. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  308. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  309. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  310. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  311. pervideamus utrum finitum funditus omne
  312. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  313. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  314. finitumst; namque extremum debebat habere.
  315. extremum porro nullius posse videtur
  316. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  317. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  318. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  319. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  320. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  321. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  322. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  323. Praeterea si iam finitum constituatur