De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nulla potest oculorum acies contenta tueri,
  2. nec porro quae cumque aevo macieque senescunt,
  3. nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa
  4. quid quoque amittant in tempore cernere possis.
  5. corporibus caecis igitur natura gerit res.
  6. Nec tamen undique corporea stipata tenentur
  7. omnia natura; namque est in rebus inane.
  8. quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
  9. nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
  10. de summa rerum et nostris diffidere dictis.
  11. qua propter locus est intactus inane vacansque.
  12. quod si non esset, nulla ratione moveri
  13. res possent; namque officium quod corporis exstat,
  14. officere atque obstare, id in omni tempore adesset
  15. omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
  16. principium quoniam cedendi nulla daret res.
  17. at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
  18. multa modis multis varia ratione moveri
  19. cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
  20. non tam sollicito motu privata carerent
  21. quam genita omnino nulla ratione fuissent,
  22. undique materies quoniam stipata quiesset.
  23. Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
  24. hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
  25. in saxis ac speluncis permanat aquarum
  26. liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
  27. dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
  28. crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
  29. quod cibus in totas usque ab radicibus imis
  30. per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
  31. inter saepta meant voces et clausa domorum
  32. transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
  33. quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
  34. transire, haud ulla fieri ratione videres.
  35. Denique cur alias aliis praestare videmus
  36. pondere res rebus nihilo maiore figura?
  37. nam si tantundemst in lanae glomere quantum
  38. corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
  39. corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
  40. contra autem natura manet sine pondere inanis.
  41. ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
  42. ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
  43. at contra gravius plus in se corporis esse
  44. dedicat et multo vacui minus intus habere.
  45. est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
  46. quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
  47. Illud in his rebus ne te deducere vero
  48. possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
  49. cedere squamigeris latices nitentibus aiunt
  50. et liquidas aperire vias, quia post loca pisces
  51. linquant, quo possint cedentes confluere undae;
  52. sic alias quoque res inter se posse moveri
  53. et mutare locum, quamvis sint omnia plena.
  54. scilicet id falsa totum ratione receptumst.
  55. nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,
  56. ni spatium dederint latices? concedere porro
  57. quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt?
  58. aut igitur motu privandumst corpora quaeque
  59. aut esse admixtum dicundumst rebus inane,
  60. unde initum primum capiat res quaeque movendi.
  61. Postremo duo de concursu corpora lata
  62. si cita dissiliant, nempe aer omne necessest,
  63. inter corpora quod fiat, possidat inane.
  64. is porro quamvis circum celerantibus auris
  65. confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
  66. compleri spatium; nam primum quemque necessest
  67. occupet ille locum, deinde omnia possideantur.
  68. quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,
  69. tum putat id fieri quia se condenseat aer,
  70. errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante
  71. et repletur item vacuum quod constitit ante,
  72. nec tali ratione potest denserier aer
  73. nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,
  74. ipse in se trahere et partis conducere in unum.
  75. Qua propter, quamvis causando multa moreris,
  76. esse in rebus inane tamen fateare necessest.
  77. multaque praeterea tibi possum commemorando
  78. argumenta fidem dictis conradere nostris.
  79. verum animo satis haec vestigia parva sagaci
  80. sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.
  81. namque canes ut montivagae persaepe ferai
  82. naribus inveniunt intectas fronde quietes,
  83. cum semel institerunt vestigia certa viai,
  84. sic alid ex alio per te tute ipse videre
  85. talibus in rebus poteris caecasque latebras
  86. insinuare omnis et verum protrahere inde.
  87. quod si pigraris paulumve recesseris ab re,
  88. hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:
  89. usque adeo largos haustus e fontibus magnis
  90. lingua meo suavis diti de pectore fundet,
  91. ut verear ne tarda prius per membra senectus
  92. serpat et in nobis vitai claustra resolvat,
  93. quam tibi de quavis una re versibus omnis
  94. argumentorum sit copia missa per auris.
  95. Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
  96. omnis ut est igitur per se natura duabus
  97. constitit in rebus; nam corpora sunt et inane,
  98. haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.
  99. corpus enim per se communis dedicat esse
  100. sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,
  101. haut erit occultis de rebus quo referentes
  102. confirmare animi quicquam ratione queamus.
  103. tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
  104. si nullum foret, haut usquam sita corpora possent
  105. esse neque omnino quoquam diversa meare;
  106. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  107. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  108. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  109. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  110. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  111. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  112. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  113. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  114. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  115. rem prohibere queat per se transire meantem,
  116. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  117. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  118. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  119. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  120. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  121. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  122. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  123. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  124. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  125. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  126. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  127. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  128. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  129. discidio potis est seiungi seque gregari,
  130. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  131. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  132. servitium contra paupertas divitiaeque,
  133. libertas bellum concordia cetera quorum
  134. adventu manet incolumis natura abituque,
  135. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  136. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  137. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  138. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  139. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  140. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  141. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  142. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  143. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  144. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  145. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  146. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  147. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  148. denique materies si rerum nulla fuisset
  149. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  150. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  151. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  152. clara accendisset saevi certamina belli
  153. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  154. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  155. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  156. non ita uti corpus per se constare neque esse
  157. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  158. sed magis ut merito possis eventa vocare
  159. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  160. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  161. partim concilio quae constant principiorum.
  162. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  163. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  164. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  165. in rebus solido reperiri corpore posse.
  166. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  167. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  168. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  169. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  170. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  171. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  172. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  173. sensimus infuso lympharum rore superne.
  174. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  175. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  176. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  177. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  178. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  179. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  180. Principio quoniam duplex natura duarum
  181. dissimilis rerum longe constare repertast,
  182. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  183. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  184. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  185. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  186. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  187. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  188. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  189. materiem circum solidam constare necessest;
  190. nec res ulla potest vera ratione probari
  191. corpore inane suo celare atque intus habere,
  192. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  193. id porro nihil esse potest nisi materiai
  194. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  195. materies igitur, solido quae corpore constat,
  196. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  197. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  198. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  199. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  200. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  201. alternis igitur ni mirum corpus inani
  202. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  203. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  204. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  205. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  206. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  207. nec ratione queunt alia temptata labare;
  208. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  209. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  210. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  211. nec capere umorem neque item manabile frigus
  212. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  213. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  214. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  215. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  216. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  217. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  218. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  219. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  220. at quoniam supra docui nil posse creari
  221. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  222. esse inmortali primordia corpore debent,
  223. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  224. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  225. sunt igitur solida primordia simplicitate
  226. nec ratione queunt alia servata per aevom
  227. ex infinito iam tempore res reparare.
  228. denique si nullam finem natura parasset
  229. frangendis rebus, iam corpora materiai
  230. usque redacta forent aevo frangente priore,
  231. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  232. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  233. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  234. quam rursus refici; qua propter longa diei
  235. infinita aetas ante acti temporis omnis
  236. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  237. numquam relicuo reparari tempore posset.
  238. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  239. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  240. et finita simul generatim tempora rebus
  241. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  242. Huc accedit uti, solidissima materiai
  243. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  244. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  245. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  246. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  247. at contra si mollia sint primordia rerum,
  248. unde queant validi silices ferrumque creari,
  249. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  250. principio fundamenti natura carebit.
  251. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  252. quorum condenso magis omnia conciliatu
  253. artari possunt validasque ostendere viris.
  254. porro si nullast frangendis reddita finis
  255. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  256. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  257. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  258. at quoniam fragili natura praedita constant,
  259. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  260. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  261. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  262. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  263. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  264. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  265. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  266. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  267. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  268. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  269. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  270. commutari aliqua possent ratione revicta,
  271. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  272. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  273. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  274. nec totiens possent generatim saecla referre
  275. naturam mores victum motusque parentum.
  276. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  277. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  278. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  279. et minima constat natura nec fuit umquam
  280. per se secretum neque post hac esse valebit,
  281. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  282. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  283. agmine condenso naturam corporis explent;
  284. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  285. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  286. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  287. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  288. non ex illorum conventu conciliata,
  289. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  290. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  291. concedit natura reservans semina rebus.
  292. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  293. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  294. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  295. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  296. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  297. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  298. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  299. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  300. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  301. credere posse animum, victus fateare necessest
  302. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  303. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  304. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  305. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  306. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  307. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  308. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  309. non possunt ea quae debet genitalis habere
  310. materies, varios conexus pondera plagas
  311. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  312. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  313. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  314. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  315. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  316. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  317. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  318. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  319. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  320. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  321. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  322. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  323. ex uno si sunt igni puroque creatae?