De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  2. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  3. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  4. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  5. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  6. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  7. languidior porro disiectis disque supatis.
  8. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  9. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  10. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  11. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  12. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  13. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  14. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  15. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  16. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  17. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  18. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  19. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  20. ut videas non e stipatis partibus esse.
  21. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  22. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  23. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  24. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  25. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  26. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  27. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  28. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  29. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  30. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  31. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  32. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  33. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  34. naturam res et convertunt corpora sese,
  35. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  36. nil referret enim quaedam decedere, abire
  37. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  38. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  39. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  40. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  41. concursus motus ordo positura figurae
  42. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  43. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  44. praeterea rei quae corpora mittere possit
  45. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  46. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  47. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  48. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  49. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  50. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  51. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  52. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  53. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  54. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  55. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  56. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  57. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  58. et velit ardoris naturam linquere solam,
  59. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  60. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  61. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  62. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  63. et qui principium gignundis aera rebus
  64. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  65. fingere res ipsum per se terramve creare
  66. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  67. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  68. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  69. aera iungentes igni terramque liquori,
  70. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  71. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  72. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  73. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  74. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  75. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  76. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  77. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  78. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  79. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  80. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  81. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  82. quae cum magna modis multis miranda videtur
  83. gentibus humanis regio visendaque fertur
  84. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  85. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  86. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  87. carmina quin etiam divini pectoris eius
  88. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  89. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  90. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  91. partibus egregie multis multoque minores,
  92. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  93. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  94. sanctius et multo certa ratione magis quam
  95. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  96. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  97. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  98. Primum quod motus exempto rebus inani
  99. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  100. aera solem ignem terras animalia frugis
  101. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  102. deinde quod omnino finem non esse secandis
  103. corporibus facient neque pausam stare fragori
  104. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  105. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  106. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  107. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  108. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  109. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  110. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  111. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  112. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  113. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  114. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  115. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  116. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  117. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  118. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  119. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  120. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  121. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  122. quam contra res illorum retroque putari?
  123. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  124. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  125. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  126. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  127. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  128. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  129. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  130. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  131. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  132. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  133. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  134. at primordia gignundis in rebus oportet
  135. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  136. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  137. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  138. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  139. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  140. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  141. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  142. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  143. nec cessare haec inter se mutare, meare
  144. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  145. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  146. immutabile enim quiddam superare necessest,
  147. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  148. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  149. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  150. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  151. in commutatum veniunt, constare necessest
  152. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  153. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  154. quin potius tali natura praedita quaedam
  155. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  156. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  157. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  158. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  159. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  160. aeris e terra res omnis crescere alique;
  161. et nisi tempestas indulget tempore fausto