De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim concilio quae constant principiorum.
  2. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  3. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  4. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  5. in rebus solido reperiri corpore posse.
  6. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  7. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  8. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  9. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  10. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  11. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  12. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  13. sensimus infuso lympharum rore superne.
  14. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  15. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  16. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  17. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  18. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  19. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  20. Principio quoniam duplex natura duarum
  21. dissimilis rerum longe constare repertast,
  22. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  23. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  24. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  25. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  26. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  27. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  28. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  29. materiem circum solidam constare necessest;
  30. nec res ulla potest vera ratione probari
  31. corpore inane suo celare atque intus habere,
  32. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  33. id porro nihil esse potest nisi materiai
  34. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  35. materies igitur, solido quae corpore constat,
  36. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  37. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  38. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  39. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  40. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  41. alternis igitur ni mirum corpus inani
  42. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  43. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  44. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  45. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  46. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  47. nec ratione queunt alia temptata labare;
  48. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  49. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  50. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  51. nec capere umorem neque item manabile frigus
  52. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  53. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  54. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  55. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  56. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  57. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  58. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  59. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  60. at quoniam supra docui nil posse creari
  61. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  62. esse inmortali primordia corpore debent,
  63. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  64. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  65. sunt igitur solida primordia simplicitate
  66. nec ratione queunt alia servata per aevom
  67. ex infinito iam tempore res reparare.
  68. denique si nullam finem natura parasset
  69. frangendis rebus, iam corpora materiai
  70. usque redacta forent aevo frangente priore,
  71. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  72. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  73. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  74. quam rursus refici; qua propter longa diei
  75. infinita aetas ante acti temporis omnis
  76. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  77. numquam relicuo reparari tempore posset.
  78. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  79. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  80. et finita simul generatim tempora rebus
  81. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  82. Huc accedit uti, solidissima materiai
  83. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  84. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  85. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  86. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  87. at contra si mollia sint primordia rerum,
  88. unde queant validi silices ferrumque creari,
  89. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  90. principio fundamenti natura carebit.
  91. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  92. quorum condenso magis omnia conciliatu
  93. artari possunt validasque ostendere viris.
  94. porro si nullast frangendis reddita finis
  95. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  96. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  97. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  98. at quoniam fragili natura praedita constant,
  99. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  100. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  101. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  102. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  103. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  104. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  105. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  106. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  107. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  108. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  109. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  110. commutari aliqua possent ratione revicta,
  111. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  112. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  113. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  114. nec totiens possent generatim saecla referre
  115. naturam mores victum motusque parentum.
  116. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  117. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  118. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  119. et minima constat natura nec fuit umquam
  120. per se secretum neque post hac esse valebit,
  121. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  122. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  123. agmine condenso naturam corporis explent;
  124. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  125. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  126. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  127. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  128. non ex illorum conventu conciliata,
  129. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  130. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  131. concedit natura reservans semina rebus.
  132. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  133. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  134. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  135. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  136. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  137. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  138. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  139. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  140. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  141. credere posse animum, victus fateare necessest
  142. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  143. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  144. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  145. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  146. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  147. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  148. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  149. non possunt ea quae debet genitalis habere
  150. materies, varios conexus pondera plagas
  151. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  152. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  153. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  154. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  155. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  156. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  157. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  158. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  159. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  160. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  161. auris et lepido quae sunt fucata sonore.