De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  2. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  3. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  4. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  5. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  6. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  7. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  8. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  9. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  10. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  11. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  12. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  13. languidior porro disiectis disque supatis.
  14. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  15. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  16. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  17. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  18. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  19. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  20. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  21. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  22. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  23. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  24. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  25. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  26. ut videas non e stipatis partibus esse.
  27. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  28. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  29. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  30. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  31. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  32. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  33. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  34. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  35. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  36. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  37. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  38. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  39. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  40. naturam res et convertunt corpora sese,
  41. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  42. nil referret enim quaedam decedere, abire
  43. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  44. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  45. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  46. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  47. concursus motus ordo positura figurae
  48. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  49. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  50. praeterea rei quae corpora mittere possit
  51. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  52. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  53. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  54. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  55. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  56. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  57. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  58. credit enim sensus ignem cognoscere vere,