De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  2. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  3. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  4. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  5. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  6. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  7. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  8. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  9. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  10. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  11. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  12. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  13. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  14. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  15. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  16. languidior porro disiectis disque supatis.
  17. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  18. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  19. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  20. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  21. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  22. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  23. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  24. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  25. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  26. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  27. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  28. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  29. ut videas non e stipatis partibus esse.
  30. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  31. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  32. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  33. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  34. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  35. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  36. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  37. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  38. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  39. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  40. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  41. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  42. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  43. naturam res et convertunt corpora sese,
  44. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  45. nil referret enim quaedam decedere, abire
  46. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  47. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  48. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  49. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  50. concursus motus ordo positura figurae
  51. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  52. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  53. praeterea rei quae corpora mittere possit
  54. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  55. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  56. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  57. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  58. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  59. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  60. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  61. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  62. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  63. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  64. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  65. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  66. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  67. et velit ardoris naturam linquere solam,
  68. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  69. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  70. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  71. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  72. et qui principium gignundis aera rebus
  73. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  74. fingere res ipsum per se terramve creare
  75. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  76. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  77. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  78. aera iungentes igni terramque liquori,
  79. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  80. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  81. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  82. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  83. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  84. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  85. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  86. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  87. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  88. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  89. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  90. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  91. quae cum magna modis multis miranda videtur
  92. gentibus humanis regio visendaque fertur
  93. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  94. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  95. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  96. carmina quin etiam divini pectoris eius
  97. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  98. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  99. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  100. partibus egregie multis multoque minores,
  101. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  102. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  103. sanctius et multo certa ratione magis quam
  104. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  105. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  106. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  107. Primum quod motus exempto rebus inani
  108. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  109. aera solem ignem terras animalia frugis
  110. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  111. deinde quod omnino finem non esse secandis
  112. corporibus facient neque pausam stare fragori
  113. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  114. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  115. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  116. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  117. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  118. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  119. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  120. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  121. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  122. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  123. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  124. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  125. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  126. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  127. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  128. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  129. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  130. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  131. quam contra res illorum retroque putari?
  132. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  133. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  134. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  135. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  136. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  137. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  138. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  139. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  140. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  141. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  142. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  143. at primordia gignundis in rebus oportet
  144. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  145. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  146. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  147. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  148. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  149. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  150. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  151. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  152. nec cessare haec inter se mutare, meare
  153. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  154. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  155. immutabile enim quiddam superare necessest,
  156. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  157. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  158. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  159. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  160. in commutatum veniunt, constare necessest
  161. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  162. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  163. quin potius tali natura praedita quaedam
  164. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  165. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  166. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  167. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  168. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  169. aeris e terra res omnis crescere alique;
  170. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  171. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  172. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  173. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  174. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  175. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  176. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  177. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  178. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  179. ni mirum quia multa modis communia multis
  180. multarum rerum in rebus primordia mixta
  181. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  182. atque eadem magni refert primordia saepe
  183. cum quibus et quali positura contineantur
  184. et quos inter se dent motus accipiantque;
  185. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  186. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  187. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  188. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  189. multa elementa vides multis communia verbis,
  190. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  191. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  192. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  193. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  194. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  195. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  196. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  197. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  198. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  199. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  200. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  201. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  202. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  203. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  204. ex aurique putat micis consistere posse
  205. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  206. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  207. cetera consimili fingit ratione putatque.