De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
  2. praeterea nihil est quod possis dicere ab omni
  3. corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
  4. quod quasi tertia sit numero natura reperta.
  5. nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
  6. augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;
  7. cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
  8. corporis augebit numerum summamque sequetur;
  9. sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
  10. rem prohibere queat per se transire meantem,
  11. scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
  12. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  13. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  14. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  15. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  16. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  17. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  18. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  19. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  20. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  21. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  22. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  23. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  24. discidio potis est seiungi seque gregari,
  25. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  26. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  27. servitium contra paupertas divitiaeque,
  28. libertas bellum concordia cetera quorum
  29. adventu manet incolumis natura abituque,
  30. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  31. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  32. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  33. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  34. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  35. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  36. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  37. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  38. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  39. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  40. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  41. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  42. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  43. denique materies si rerum nulla fuisset
  44. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  45. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  46. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  47. clara accendisset saevi certamina belli
  48. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  49. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  50. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  51. non ita uti corpus per se constare neque esse
  52. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  53. sed magis ut merito possis eventa vocare
  54. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  55. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  56. partim concilio quae constant principiorum.
  57. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  58. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  59. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  60. in rebus solido reperiri corpore posse.
  61. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  62. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  63. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  64. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  65. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  66. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  67. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  68. sensimus infuso lympharum rore superne.
  69. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  70. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  71. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  72. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  73. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  74. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  75. Principio quoniam duplex natura duarum
  76. dissimilis rerum longe constare repertast,
  77. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  78. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  79. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  80. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  81. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  82. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  83. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  84. materiem circum solidam constare necessest;
  85. nec res ulla potest vera ratione probari
  86. corpore inane suo celare atque intus habere,
  87. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  88. id porro nihil esse potest nisi materiai
  89. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  90. materies igitur, solido quae corpore constat,
  91. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  92. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  93. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  94. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  95. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  96. alternis igitur ni mirum corpus inani
  97. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  98. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  99. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  100. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  101. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  102. nec ratione queunt alia temptata labare;
  103. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  104. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  105. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  106. nec capere umorem neque item manabile frigus
  107. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  108. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  109. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  110. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  111. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  112. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  113. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  114. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  115. at quoniam supra docui nil posse creari
  116. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  117. esse inmortali primordia corpore debent,
  118. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  119. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  120. sunt igitur solida primordia simplicitate
  121. nec ratione queunt alia servata per aevom
  122. ex infinito iam tempore res reparare.
  123. denique si nullam finem natura parasset
  124. frangendis rebus, iam corpora materiai
  125. usque redacta forent aevo frangente priore,
  126. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  127. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  128. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  129. quam rursus refici; qua propter longa diei
  130. infinita aetas ante acti temporis omnis
  131. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  132. numquam relicuo reparari tempore posset.
  133. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  134. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  135. et finita simul generatim tempora rebus
  136. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  137. Huc accedit uti, solidissima materiai
  138. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  139. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  140. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  141. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  142. at contra si mollia sint primordia rerum,
  143. unde queant validi silices ferrumque creari,
  144. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  145. principio fundamenti natura carebit.
  146. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  147. quorum condenso magis omnia conciliatu
  148. artari possunt validasque ostendere viris.
  149. porro si nullast frangendis reddita finis
  150. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  151. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  152. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  153. at quoniam fragili natura praedita constant,
  154. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  155. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  156. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  157. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  158. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  159. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  160. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  161. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  162. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  163. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  164. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  165. commutari aliqua possent ratione revicta,
  166. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  167. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  168. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  169. nec totiens possent generatim saecla referre
  170. naturam mores victum motusque parentum.
  171. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  172. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  173. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  174. et minima constat natura nec fuit umquam
  175. per se secretum neque post hac esse valebit,
  176. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  177. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  178. agmine condenso naturam corporis explent;
  179. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  180. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  181. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  182. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  183. non ex illorum conventu conciliata,
  184. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  185. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  186. concedit natura reservans semina rebus.
  187. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  188. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  189. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  190. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  191. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  192. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  193. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  194. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  195. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  196. credere posse animum, victus fateare necessest
  197. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  198. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  199. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  200. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  201. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  202. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  203. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  204. non possunt ea quae debet genitalis habere
  205. materies, varios conexus pondera plagas
  206. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  207. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt