De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  2. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  3. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  4. nec totiens possent generatim saecla referre
  5. naturam mores victum motusque parentum.
  6. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  7. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  8. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  9. et minima constat natura nec fuit umquam
  10. per se secretum neque post hac esse valebit,
  11. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  12. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  13. agmine condenso naturam corporis explent;
  14. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  15. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  16. sunt igitur solida primordia simplicitate,